Verum quanta est munificentia tua, Imperator, qui non satis habes ornasse[228] pontificem, nisi ornes et omnem clerum! “Culmen [See English page] singularis potentiae et praecellentiae,” ais, “effici patricios, consules.” Quis audivit senatores aliosve homines effici patricios? Consules efficiuntur, non patricii;[229] ex domo vel patricia, quae eadem senatoria dicitur, siquidem senatores patres conscripti sunt, vel ex equestri, vel ex plebeia; plusque est senatorem esse quam patricium, nam senator est unus e delectis consiliariis reipublicae, patricius[230] vero qui e domo senatoria ortum ducit. Ita qui senator aut ex patribus conscriptis non protinus et patricius[230] est. Ridiculeque Romani mei hoc tempore faciunt, qui praetorem suum senatorem vocant, cum neque senatus ex uno homine constare possit, necesseque sit senatorem habere collegas; et is[231] qui nunc senator dicitur fungatur officio praetoris. At dignitas patriciatus in multis libris invenitur, inquies. Audio: sed in his qui de temporibus post Constantinum loquuntur. Ergo post Constantinum privilegium confectum est.

Sed numquid clerici fieri consules possunt? Coniugio sibi interdixere Latini clerici: et consules fient, habitoque delectu militum cum legionibus et auxiliis in provincias, quas fuerint sortiti, se conferent? Ministrine et servi consules fient?[232] Nec bini, ut solebat, sed centeni ac milleni ministri qui Romanae ecclesiae servient, dignitate afficientur imperatoria? Et ego stolidus mirabar quod papa effici diceretur! Ministri imperatores erunt; clerici vero milites. Militesne clerici fient, aut militaria ornamenta gestabunt, nisi imperialia ornamenta universis clericis impertis? Nam nescio quid dicas. Et quis non videt hanc fabulam ab iis excogitatam esse, qui sibi omnem vestiendi licentiam esse voluerunt? Ut existimem, [See English page] si qua inter daemones qui aerem incolunt ludorum genera exercentur, eos exprimendo clericorum cultu, fastu, luxu, exerceri, et hoc scaenici[233] lusus genere maxime delectari.

Utrum magis insequar, sententiarum an verborum stoliditatem? Sententiarum audistis. Verborum haec est; ut dicat senatum videri adornari, quasi non utique adornetur, et quidem adornari gloria; et quod fit, factum esse velit, ut “promulgavimus” pro promulgamus, illo enim modo sonat iucundius oratio; et eandem rem per praesens et per praeteritum enuntiet, velut “decernimus” et “decrevimus”; et omnia sint referta his vocibus, “decernimus,” “decoramus,” “imperialis,” “imperatoria,” “potentia,” “gloria”; et “exstat” pro est posuerit, cum “extare” sit supereminere, vel superesse; et “nempe” pro scilicet; et “concubitores” pro contubernales. “Concubitores” sunt qui concumbunt, et coeunt; nimirum scorta intelligenda sunt. Addit, cum quibus dormiat, ne timeat, opinor, nocturna phantasmata: addit cubicularios: addit hostiarios.

Non otiosum[234] est, quare haec ab eo minuta referuntur. Pupillum instituit aut adolescentem filium, non senem; cui omnia quibus necesse habet tenera aetas ipse velut amantissimus pater praeparat, ut David Salomoni[235] fecit. Atque ut per omnes numeros fabula impleatur, dantur clericis equi, ne asinario illo Christi more super asellos sedeant; et dantur non operti sive instrati operimentis coloris albi, sed decorati colore albo. At quibus operimentis! Non stragulis, non Babylonicis, aut quo alio genere, sed “mappulis [See English page] et linteaminibus”! Mappae ad mensam pertinent, linteamina ad lectulos. Et quasi dubium sit cuius sint haec coloris, interpretatur; “id est candidissimo colore.” Dignus Constantino sermo, digna Lactantio facundia, cum in ceteris, tum vero in illo “equos equitent”!

Et cum de vestitu senatorum nihil dixerit, non de laticlavo, non de purpura, non de ceteris, de calceamentis sibi loquendum putavit; nec lunulas appellavit, sed udones, sive “cum udonibus,” quos ut solet homo ineptus exponit, “id est candido linteamine,” quasi udones linteamen sint! Non occurrit impraesentiarum,[236] ubi repererim “udones,” nisi apud Martialem Valerium, cuius disticon quod inscribitur “Udones Cilicii”[237] hoc est:

“Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti;

Cinyphio[238] poterit planta latere sinu.”

Ergo non linei utique, nec candidi sunt udones, quibus hic bipes asellus non calceari pedes senatorum ait, sed senatores illustrari.

Atque per hoc, “sicut caelestia ita terrena[239] ad laudem Dei decorentur,” quae tu “caelestia” vocas; quae “terrena”? Quomodo caelestia decorantur? Quae autem Deo laus sit ista tu videris. Ego vero, si qua mihi fides est, nihil puto nec Deo nec ceteris hominibus magis esse invisum quam tantam clericorum in rebus saecularibus licentiam. Verum quid ego in singula impetum facio? Dies me deficiat,[240] si universa, non dico amplificare, sed attingere velim.

“Pre[241] omnibus autem licentiam tribuimus beato Silvestro et successoribus eius ex nostro indictu, ut quem placatus proprio consilio clericare voluerit et in religioso numero religiosorum [See English page] clericorum connumerare, nullus ex omnibus praesumat superbe agere.”