“Verum et chlamydem[220] purpuream, atque tunicam coccineam.” Quia Matthaeus ait chlamydem coccineam, et Ioannes vestem purpuream, utrumque voluit hic eodem loco coniungere. Quod si idem color est, ut Evangelistae significant, quid tu non fuisti contentus alterum nominasse, ut illi contenti fuerunt: nisi accipis purpuram, ut nunc imperiti loquuntur, genus panni serici colore [See English page] albo? Est autem purpura piscis, cuius sanguine lana tingitur, ideoque a tinctura datum est nomen panno, cuius color pro rubro accipi potest, licet sit magis nigricans et proximus colori sanguinis concreti, et quasi violaceus. Inde ab Homero atque Virgilio purpureus dicitur sanguis et marmor porphyritum,[221] cuius color est simillimus amethysto;[222] Graeci enim purpuram porphyram vocant. Coccineum pro rubro accipi forte non ignoras; sed cur faciat coccineum cum nos dicamus coccum, et chlamys quod genus sit vestimenti, iurarem te plane nescire.
Atque ut ne se[223] longius persequendo singulas vestes mendacem proderet, uno semel verbo complexus est, dicens; “omnia imperialia indumenta.” Quid! Etiamne illa quibus in bello, quibus in venatione, quibus in conviviis, quibus in ludis amiciri solet? Quid stultius quam omnia Caesaris indumenta dicere convenire pontifici?
Sed quam lepide addit; “Seu etiam dignitatem imperialium praesidentium equitum”! “Seu” inquit. Distinguere duo haec invicem voluit, quasi multum inter se habeant similitudinis, et de imperatorio habitu ad equestrem dignitatem delabitur,[224] nescio quid loquens. Mira quaedam effari vult, sed deprehendi in mendacio[225] timet, eoque inflatis buccis et turgido gutture dat sine mente sonum.
“Conferentes ei etiam imperialia sceptra.” Quae structura orationis! Qui nitor! Qui ordo! Quaenam sunt sceptra ista imperialia? Unum est sceptrum, non plura; si modo sceptrum gerebat imperator. Num et pontifex sceptrum manu gestabit? Cur non ei dabimus et ensem et galeam et iaculum?
“Simulque cuncta signa atque banna.” Quid tu “signa” accipis? Signa sunt aut statuae, unde frequenter legimus signa et tabulas [See English page] pro sculpturis ac picturis,—prisci enim non in parietibus pingebant, sed in tabulis,—aut vexilla, unde illud; “Signa, pares aquilas.” A priore significato sigilla dicuntur parvae statuae atque sculpturae. Num ergo statuas aut aquilas suas Silvestro dabat Constantinus? Quid hoc absurdius? At “banna” quid sibi velit, non invenio. Deus te perdat, improbissime mortalium, qui sermonem barbarum attribuis saeculo erudito!
“Et diversa ornamenta imperialia.” Quia dixit “banna,” satis putavit significatum esse, et ideo cetera sub verbum universale conclusit. Et quam frequenter inculcat “imperalia”; quasi propria quaedam sint ornamenta imperatoris magis quam consulis, quam dictatoris, quam Caesaris!
“Et omnem processionem imperialis culminis, et gloriam potestatis nostrae.”
“Proicit ampullas et sesquipedalia verba,”
“Rex regum Darius, consanguineusque deorum,”
numquam nisi numero plurali loquens.[226] Quae est ista processio imperialis; cucumeris per herbam torti, et crescentis[227] in ventrem? Triumphasse existimas Caesarem quotiens domo prodibat, ut nunc solet papa, praecedentibus albis equis, quos stratos ornatosque famuli dextrant; quo, ut taceam alias ineptias, nihil est vanius, nihilque a pontifice Romano alienius? Quae etiam ista gloria est? Gloriamne, ut Hebraeae linguae mos est, pompam et apparatus illum splendorem homo Latinus appellasset? Ut illud quoque militiam pro milites, quod ab Hebraeis sumus mutuati, quorum libros Constantinus aut ipsius scribae numquam aspexerant?