Sicine[194] locutus esset Constantinus, cum quattuor orbis plagas exsequitur,[195] ut has regiones nominaret, ceteras non nominaret; et a Iudaea inciperet, quae pars Syriae numeratur et quae amplius Iudaea non erat, eversa Hierosolima, fugatis et prope exstinctis[196] Iudaeis, ita ut credam vix aliquem in sua tunc patria remansisse, sed alias habitasse nationes? Ubi tandem erat Iudaea, quae nec Iudaea amplius vocabatur, ut hodie videmus illud terrae nomen exstinctum? Et sicut exterminatis Chananeis Chananea regio desiit appellari, commutato nomine in Iudaeam a novis incolis, ita exterminatis Iudaeis et convenis gentibus eam incolentibus desierat Iudaea nominari.

Nuncupas Iudaeam, Thraciam, insulas; Hispanias vero, Gallias, Germanos non putas nuncupandos, et cum de aliis linguis loquaris, Hebraea, Graeca, barbara, de ulla provinciarum Latino sermone utentium non loqueris. Video: has tu ideo[197] omisisti, ut postea in donatione complectereris. Et quid non tanti erant tot provinciae occidentis, ut continuandis luminaribus suppeditarent sumptus, nisi reliquus orbis adiuvaret?

Transeo quod haec concedi ais per largitatem; non ergo, ut isti aiunt, ob leprae curationem. Alioquin insolens sit, quisquis renumerationem loco munerum ponit.

“Beato Silvestro eius vicario de praesenti tradimus palatium imperii nostri Lateranense, deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri, simulque phrygium, nec non et superhumerale, videlicet lorum quod imperiale circumdare[198] solet collum, verum etiam [See English page] chlamydem[199] purpuream, atque tunicam coccineam, et omnia imperialia indumenta, seu etiam dignitatem imperialium praesidentium equitum; conferentes etiam ei imperialia sceptra, simulque cuncta signa atque banna et diversa ornamenta imperialia, et omnem processionem imperialis culminis, et gloriam potestatis nostrae.

“Viris etiam diversi ordinis reverendissimis[200] clericis sanctae Romanae ecclesiae servientibus, illud culmen singularis potentiae et praecellentiae habere sancimus, cuius amplissimus noster senatus videtur gloria adornari, id est patricios,[201] consules effici. Nec non in ceteris dignitatibus imperialibus eos promulgavimus decorari. Et sicut imperialis extat decorata militia, ita clerum sanctae Romanae ecclesiae adornari decrevimus. Et quemadmodum imperialis potentia diversis officiis, cubiculariorum nempe et ostiariorum[202] atque omnium concubitorum ordinatur,[203] ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari volumus. Et ut amplissime pontificale decus praefulgeat, decernimus[204] et ut clerici sancti eiusdem sanctae Romanae ecclesiae mappulis et linteaminibus, id est candidissimo colore decoratos equos equitent, et sicut noster senatus calciamentis utitur cum udonibus, id est candido linteamine illustrentur, et ita caelestia sicut terrena ad laudem Dei decorentur.”

O sancte Iesu! Ad hunc sententias volventem sermonibus imperitis non respondebis de turbine? Non tonabis? Non in tantam blasphemiam[205] ultricia fulmina iaculabere? Tantumne probrum in tua familia sustines? Hoc audire, hoc videre, hoc tamdiu conniventibus oculis praeterire potes? Sed patiens[206] es, et multae misericordiae. Vereor tamen ne patientia haec tua sit potius ira et condemnatio, qualis in illos fuit, de quibus dixisti: “Et dimisi eos secundum desiderium cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis,” [See English page] et alibi: “Tradidi eos in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, quia non probaverunt se habere notitiam mei.” Iube me, quaeso, Domine, ut exclamem adversus eos, et forte convertantur.[207]

O Romani pontifices, exemplum facinorum omnium ceteris pontificibus! O improbissimi scribae et Pharisaei,[208] qui sedetis super cathedram Moysi, et opera Dathan et Abiron facitis! Itane vestimenta, apparatus, pompa, equitatus, omnis denique vita Caesaris vicarium Christi decebit? Quae communicatio sacerdotis ad Caesarem? Istane Silvester vestimenta sibi induit? Eo apparatu incessit? Ea celebritate ministrantium domi vixit atque regnavit? Sceleratissimi homines non intelligunt Silvestro magis vestes Aaron, qui summus Dei sacerdos fuerat, quam gentilis principis fuisse sumendas.

Sed haec alias erunt exagitanda vehementius. Impraesentiarum autem de barbarismo cum[209] hoc sycophanta loquamur, cuius ex stultiloquio impudentissimum eius patescit[210] sua sponte mendacium.

“Tradimus,” inquit, “palatium imperii nostri Lateranense”; quasi male hoc loco inter ornamenta donum palatii posuisset, iterum postea ubi de donis agitur replicavit. “Deinde diadema”; et quasi illi non videant qui adsunt, interpretatur; “videlicet coronam.” Verum hic non addidit “ex auro,” sed posterius easdem res inculcans inquit; “ex auro purissimo et gemmis preciosis.” Ignoravit homo imperitus diadema e panno esse aut fortassis ex serico; unde sapiens illud regis dictum celebrari solet, quem ferunt traditum sibi diadema priusquam capiti imponeret retentum diu considerasse ac dixisse: “O nobilem magisquam felicem pannum! Quem si quis penitus agnosceret,[211] quam multis sollicitudinibus[212] periculisque et miseriis sis refertus, ne humi quidem iacentem [See English page] vellet tollere.” Iste non putat illud nisi ex auro esse, cui circulus aureus nunc cum gemmis apponi a regibus solet. Verum non erat rex Constantinus, nec regem appellare, nec regio se ritu ornare fuisset ausus. Imperator Romanorum erat, non rex. Ubi rex est, ibi respublica non est. At in republica multi fuerunt etiam uno tempore imperatores; nam Cicero frequenter ita scribit: M. Cicero imperator illi vel illi imperatori salutem: licet postea peculiari nomine Romanus princeps, ut summus omnium, imperator appelletur.

“Simulque phrygium, nec non superhumerale, videlicet lorum quod imperiale circumdare solet collum.” Quis umquam phrygium Latine dici audivit? Tu mihi dum barbare loqueris videri vis Constantini aut Lactantii esse sermonem. Plautus in Menaechmis[213] phrygionem[214] pro concinnatore vestium posuit. Plinius phrygionas[215] appellat vestes acu pictas, quod earum Phryges fuerint[216] inventores. Phrygium vero quid significat?[217] Hoc non exponis, quod obscurum; exponis quod est clarius. Superhumerale ais esse lorum, nec quid sit lorum tenes; non enim cingulum ex corio factum, quod dicitur lorum, sentis circumdari pro ornamento Caesaris collo: hinc est quod habenas et verbera vocamus lora; quod si quando dicantur lora aurea, non nisi de habenis quae auratae collo equi aut alterius pecudis circumdari assolent intelligi potest. Quae te res, ut mea fert opinio, fefellit, et cum lorum circumdare collo[218] Caesaris atque Silvestri vis, de homine, de imperatore, de summo pontifice, equum aut asinum[219] facis.