Quid, quod multo est absurdius, capitne rerum natura, ut quis de Constantinopoli loqueretur tamquam una patriarchalium sedium, quae nondum esset nec patriarchalis, nec sedes, nec urbs Christiana, nec sic nominata, nec condita, nec ad condendum destinata? Quippe privilegium concessum est triduo quod Constantinus esset effectus Christianus, cum Byzantium[185] adhuc erat, non Constantinopolis. Mentior nisi hoc quoque confiteatur[186] hic stolidus. Scribit enim prope calcem privilegii:

“Unde congruum prospeximus, nostrum imperium et regiam potestatem orientalibus transferri regionibus, et in Byzantiae provinciae optimo loco nomini nostro civitatem aedificari, et illic nostrum constitui imperium.”

Si ille transferre volebat alio imperium, nondum transtulerat. Si illic volebat constituere imperium, nondum constituerat. Si sic volebat aedificare urbem, nondum aedificaverat. Non ergo fecisset mentionem de patriarchali, de una quattuor sedium, de Christiana, de sic nominata, de condita; de qua condenda, ut historiae placet quam Palea in testimonium affert, ne cogitarat quidem. A qua[187] non videt haec belua, sive is Palea sit, sive alius quem Palea sequitur, se dissentire, ubi Constantinus, non sua sponte, sed inter quietem admonitu Dei, non Romae, sed Byzantii, non intra paucos dies, sed post aliquot annos, dicitur decrevisse de urbe condenda, nomenque quod in somnis edoctus fuerat indidisse. Quis ergo non [See English page] videt, qui privilegium composuit, eum diu post tempora Constantini fuisse, et, cum vellet adornare mendacium, excidisse sibi quod ante dixisset haec gesta esse Romae tertio die quam ille fuisset baptizatus: ut in eum decentissime cadat tritum vetustate proverbium, “Mendaces memores esse oportere”?

Quid, quod Byzantiam provinciam vocat quod erat oppidum nomine[188] Byzantium? Locus haudquaquam capax tantae urbis condendae: namque muris complexa est Constantinopolis vetus Byzantium! Et hic in eius optimo loco ait urbem esse condendam! Quid, quod Thraciam,[189] ubi positum erat Byzantium, vult esse in oriente, quae vergit ad Aquilonem! Opinor ignorabat Constantinus locum quem condendae urbi delegerat, sub quo caelo esset, urbsque an provincia, quanta eius mensura foret!

“Ecclesiis beatorum apostolorum Petri et Pauli pro continuatione luminariorum possessionum praedia contulimus, et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem iussionem sacram tam in oriente quam in occidente quam etiam a septentrione et meridionali plaga, videlicet in Iudaea, Graecia, Asia, Thracia, Africa, et Italia, vel diversis insulis, nostra largitate eis concessimus, ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Silvestri summi pontificis successorumque eius omnia disponantur.”

O furcifer! Ecclesiaene, id est templa, Romae erant Petro et Paulo dicatae? Quis eas exstruxerat?[190] Quis aedificare ausus fuisset cum nusquam foret, ut historia ait, Christianis locus nisi secreta et latebrae? Aut si qua templa Romae fuissent illis dicata apostolis, non erant digna in quibus tanta luminaria accenderentur; aediculae sacrae, non aedes; sacella, non templa; oratoria inter privatos parietes, non publica delubra. Non ergo ante cura gerenda erat de luminaribus templorum, quam de ipsis templis.

[See English page]

Quid ais tu, qui facis Constantinum dicentem Petrum et Paulum beatos, Silvestrum vero cum adhuc vivit beatissimum, et suam qui paulo ante fuisset ethnicus iussionem sacram? Tantane conferenda sunt pro luminaribus continuandis, ut totus orbis terrarum fatigetur? At quae ista praedia sunt, praesertim “possessionum”? Praediorum possessiones dicere solemus, non “possessionum praedia.” Das praedia, nec quae praedia explicas. Ditasti diversis rebus, nec quando, nec quibus rebus ostendis. Vis plagas orbis a Silvestro disponi, nec pandis quo genere disponendi. Concessisti haec antea? Cur te hodie incoepisse significas honorare ecclesiam Romanam et ei privilegium concedere? Hodie concedis; hodie ditas? Cur dicis “concessimus” et “ditavimus”? Quid loqueris, aut quid sentis, bestia? Cum fabulae machinatore mihi sermo est, non cum optimo principe Constantino.

Sed quid in te ullam prudentiam, ullam doctrinam requiro, qui nullo ingenio, nulla litteratura es praeditus; qui ais “luminariorum” pro luminarium, et “orientalibus transferri regionibus” pro eo quod est ad orientales transferri regiones? Quid porro? Istaene sunt quattuor plagae? Quam orientalem numeras? Thraciamne? At, ut dixi, vergit ad septentrionem. An Iudaeam? At magis ad meridiem spectat, utpote vicina Aegypto. Quam item occidentalem? Italiamne? At haec in Italia gerebantur, quam nemo illic agens occidentalem vocat; cum Hispanias dicamus esse in occidente; et Italia hinc ad meridiem illinc ad arcton magisquam ad occidentem vergit. Quam septentrionalem? An Thraciam? At ipse ad orientem esse vis. An Asiam? At haec sola totum possidet orientem, septentrionem vero communem[191] cum Europa. Quam meridionalem? Certe Africam. At cur non aliquam nominatim provinciam proferebas? Nisi forte Aethiopes Romano imperio [See English page] suberant. Et nihilominus non habent locum Asia et Africa cum orbem terrarum in quattuor dividimus partes et nominatim regiones singularum referimus, sed cum in tres, Asiam, Africam, Europam; nisi Asiam pro Asiatica provincia, Africam pro ea provincia quae prope Gaetulos[192] est, appellas, quae non video cur praecipue nominentur.[193]