“In eo privilegio, inter cetera, legitur: ‘Utile iudicavimus una cum omnibus satrapis nostris et universo senatu, optimatibus etiam, et cum cuncto populo imperio Romanae ecclesiae subiacenti ut sicut beatus Petrus in terris vicarius Dei videtur esse constitutus, etiam et pontifices ipsius principis apostolorum vicem principatus potestatem amplius quam terrenae imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videretur, concessam a nobis nostroque imperio obtineant.’”
O scelerate atque malefice! Eadem quam affers in testimonium refert historia, longo tempore neminem senatorii ordinis voluisse accipere religionem Christianam, et Constantinum pauperes sollicitasse pretio ad baptismum. Et tu ais intra primos statim dies senatum, optimates, satrapes,[170] quasi iam Christianos, de honestanda ecclesia Romana cum Caesare decrevisse! Quid! Quod vis interfuisse satrapes? O cautes, O stipes! Sic loquuntur Caesares? Sic concipi solent decreta Romana? Quis umquam satrapes in consiliis Romanorum nominari audivit? Non teneo memoria umquam legisse me ullum, non modo Romanum, sed ne in Romanorum quidem provinciis satrapem nominatum. At hic Imperatoris [See English page] satrapes vocat, eosque senatui praeponit, cum omnes honores, etiam qui principi deferuntur, tantum a senatu decernantur, aut iuncto[171] “populoque Romano.” Hinc est quod in lapidibus vetustis aut tabulis aereis aut numismatis duas litteras videmus scriptas: S. C.; id est, “Senatus consulto,” vel quattuor:[172] S. P. Q. R., hoc est, “Senatus populusque Romanus.” Et, ut Tertullianus meminit, cum Pontius Pilatus de admirandis Christi actionibus ad Tiberium Caesarem, non ad senatum, scripsisset, siquidem ad senatum scribere de magnis rebus magistratus consueverant, senatus hanc rem indigne tulit, Tiberioque praerogativam ferenti ut Iesus pro deo coleretur repugnavit, ob tacitam tantummodo indignationem offensae senatoriae dignitatis. Et ut scias quantum senatus valeat auctoritas, ne pro deo coleretur obtinuit.
Quid! Quod ais optimates? Quos aut primarios in republica viros intelligimus, qui cur nominentur[173] cum de ceteris magistratibus silentium sit? aut eos qui populares non sunt, benevolentiam populi aucupantes, sed optimi cuiusque et bonarum partium studiosi ac defensores, ut Cicero quadam oratione demonstrat? Ideoque Caesarem ante oppressam rempublicam popularem fuisse dicimus, Catonem ex optimatibus, quorum differentiam Sallustius explicavit. Neque hi optimates magisquam populares aut ceteri boni viri dicuntur in consilio adhiberi.
Sed quid mirum si adhibentur optimates, ubi cunctus populus, si homini credimus, cum senatu et Caesare iudicavit, et is quidem Romanae ecclesiae subiacens! Et quis iste est populus? Romanusne? [See English page] At cur non dicitur populus Romanus potiusquam populus subiacens? Quae nova ista contumelia est in Quirites, de quibus optimi poetae elogium est:
“Tu regere imperio populos, Romane, memento?”
Qui regit alios populos,[174] ipse vocatur populus subiacens, quod inauditum est. Nam in hoc, ut in multis epistolis Gregorius testatur, differt Romanus princeps[175] a ceteris, quod solus est princeps liberi populi. Ceterum ita sit ut vis. Nonne et alii populi subiacent? An alios quoque significas? Quomodo fieri istud triduo poterat, ut omnes populi subiacentes imperio Romanae ecclesiae illi decreto adessent? Tametsi num[176] omnis faex populi iudicabat? Quid! Antequam subiecisset Romano pontifici populum Constantinus subiectum vocaret? Quid! Quod ii[177] qui subiacentes vocantur faciendo dicuntur praefuisse decreto? Quid! Quod hoc ipsum dicuntur decrevisse, ut sint subiacentes et ut ille cui subiacent hos habeat subiacentes? Quid agis aliud, infelix,[178] nisi ut iudices te voluntatem fallendi habere, facultatem non habere?
“Eligentes nobis ipsum principem apostolorum, vel eius vicarios, firmos apud Deum esse patronos. Et sicut nostra est terrena imperialis potentia, ita eius sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorare, et amplius quam nostrum imperium terrenumque thronum, sedem sacratissimam beati Petri gloriose exaltari,[179] tribuentes ei potestatem et gloriam et dignitatem, atque vigorem et honorificentiam imperialem.”
Revivisce paulisper, Firmiane[180] Lactanti, resisteque huic asino tam vaste immaniterque rudenti. Ita verborum turgentium strepitu delectatur, ut eadem repetat et inculcet quae modo dixerat. [See English page] Huncne in modum aevo tuo loquebantur Caesarum scribae, ne dicam agasones? Elegit sibi illos Constantinus non patronos, sed “esse patronos.” Interposuit illud “esse” ut numerum redderet concinniorem. Honesta ratio! Barbare loqui ut venustius currat oratio, si modo quid in tanta scabritia venustum esse potest! “Eligentes principem apostolorum, vel eius vicarios.” Non eligis[181] Petrum et eius deinceps vicarios, sed aut hunc exclusis illis, aut illos hoc excluso. Et pontifices Romanos appellat vicarios Petri, quasi vel vivat Petrus, vel minori dignitate sint ceteri quam Petrus fuit. Nonne et illud barbarum est; “a nobis nostroque imperio?” Quasi imperium habeat animum concedendi et potestatem! Nec fuit contentus dicere “obtineant,” nisi etiam diceret “concessam,” cum satis alterum esset. Et illud “firmos patronos,” perquam elegans est! Scilicet firmos vult ne pecunia corrumpantur aut metu labantur. Et illud “terrena imperialis potentia”; duo adiectiva sine copula! Et illud “veneranter honorare,” et illud “nostrae imperialis serenitatis mansuetudo!” Lactantianam eloquentiam redolet, cum de potentia agatur imperii, serenitatem nominare et mansuetudinem, non amplitudinem et maiestatem. Quod etiam tumida superbia inflatum est, ut in illo quoque, “gloriose exaltari”[182] per “gloriam et potestatem et dignitatem, et vigorem et honorificentiam imperialem”! quod ex Apocalypsi sumptum videtur, ubi dicitur: “Dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem[183] et sapientiam et fortitudinem et honorem et benedictionem.” Frequenter, ut posterius liquebit, titulos Dei sibi [See English page] arrogare fingitur Constantinus, et imitari velle sermonem sacrae Scripturae, quem numquam legerat.
“Atque decernentes sancimus, ut principatum teneat, tam super quatuor sedes Alexandrinam, Antiochenam, Ierosolimitanam, Constantinopolitanam, quam etiam super omnes in universo orbe terrarum Dei ecclesias; etiam pontifex, qui per tempora ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus et totius mundi existat, et eius iudicio, quae ad cultum Dei et fidem Christianorum vel stabilitatem procurandam fuerint, disponantur.”[184]
Omitto hic barbariem sermonis, quod “princeps sacerdotibus” pro “sacerdotum” dixit, et quod in eodem loco posuit “extiterit” et “existat,” et, cum dixerit “in universo orbe terrarum,” iterum addit “totius mundi,” quasi quiddam diversum, aut caelum, quae mundi pars est, complecti velit, cum bona pars orbis terrarum sub Roma non esset, et quod “fidem Christianorum,” “vel stabilitatem procurandam,” tamquam non possent simul esse, distinxit, et quod “decernere” et “sancire” miscuit, et veluti prius cum ceteris Constantinus non iudicasset, decernere eum et, tamquam poenam proponat, sancire, et quidem una cum populo sancire facit. Quis hoc Christianus pati queat, et non papam, qui hoc patitur ac libens audit et recitat, censorie severeque castiget, quod, cum a Christo primatum acceperit Romana sedes et id, Gratiano testante multisque Graecorum, octava synodus declararit, accepisse dicatur [See English page] a Constantino vix dum Christiano tamquam a Christo? Hoc ille modestissimus princeps dicere, hoc piissimus pontifex audire voluisset? Absit tam grave ab utroque illorum nefas!