Sed stultus sum qui illius potius insector audacium, quam istorum dementiam qui crediderunt. Si quis apud Graecos, apud Hebraeos, apud barbaros diceret hoc esse memoriae proditum, nonne iuberetis nominari auctorem, proferri codicem, et locum ab interprete fideli exponi antequam crederetis? Nunc de lingua [See English page] vestra, de notissimo codice fit mentio, et vos tam incredibile factum aut non inquiritis, aut, cum scriptum non reperiatis, tam prona estis credulitate ut pro scripto habeatis atque pro vero. Et hoc titulo contenti, terras miscetis et maria, et, quasi nullum subsit dubium, eos qui vobis non credunt, terrore bellorum aliisque minis prosequimini. Bone Iesu, quanta vis, quanta divinitas est veritatis, quae per sese sine magno conatu ab omnibus dolis ac fallaciis se ipsa defendit, ut non immerito, cum esset apud Darium regem exorta contentio quid foret maxime validum et alius aliud diceret, tributa sit palma veritati!

Quia cum sacerdotibus, non cum saecularibus, mihi res est, ecclesiastica magis quam saecularia sunt exempla repetenda. Iudas Machabaeus, cum dimissis Romam legatis foedus amicitiamque a senatu impetrasset, curavit verba foederis in aes incidenda Ierosolimamque portanda. Taceo de lapideis decalogi tabulis, quas Deus Moysi dedit. Ista vero tam magnifica Constantini et tam inaudita donatio nullis neque in auro, neque in argento, neque in aere, neque in marmore, neque postremo in libris, probari documentis potest; sed tantum, si isti credimus, in charta, sive membrana. Iobal primus musices auctor, ut est apud Iosephum, cum esset a maioribus per manus tradita opinio res humanas semel aqua iterum igni delendas, doctrinam suam duabus columnis[163] inscripsit, lateritia contra ignem, lapidea contra aquas; quae ad Iosephi aevum, ut idem scribit, permansit; ut suum in homines beneficium semper exstaret. Et apud Romanos rusticanos[164] adhuc et agrestes, cum parvae et rarae litterae essent, tamen leges duodecim tabularum in aes fuere incisae, quae vi[165] capta atque incensa a Gallis urbe incolumes postea sunt repertae. Adeo duo maxima in rebus humanis, diuturnitatem temporis et fortunae violentiam, vincit [See English page] circumspecta providentia. Constantinus vero orbis terrarum donationem papyro[166] tantum et atramento signavit, cum praesertim machinator fabulae, quisquis ille fuit, faciat Constantinum dicentem se credere non defore qui donationem hanc impia aviditate rescinderent! Hoc times, Constantine, et non caves ne ii qui Romam Silvestro eriperent chartulam quoque surriperent?

Quid ipse Silvester pro se nihil agit? Ita omnia Constantino remittit? Ita securus ac segnis est in tanto negotio? Nihil sibi, nihil ecclesiae suae, nihil posteritati prospicit? En, cui Imperium Romanum administrandum committas,[167] qui tam magnae rei tantoque aut lucro aut periculo indormit! Si quidem sublata chartula, privilegii donationem utique aetate procedente probare non poterit.

“Paginam privilegii” appellat homo vesanus. Privilegiumne tu (libet velut praesentem insectari) vocas donationem orbis terrarum; et hoc in pagina vis esse scriptum; et isto genere orationis usum esse Constantinum? Si titulus absurdus est, qualia cetera existimemus?

“Constantinus Imperator quarto die sui baptismatis privilegium Romanae ecclesiae pontifici contulit, ut in toto orbe Romano[168] sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut iudices regem.” Hoc in ipsa Silvestri historia continetur; ex quo dubitari non potest ubinam scriptum significetur “privilegium.” Sed, more eorum qui mendacia machinantur, a vero incoepit[169] ut sequentibus, quae falsa sunt, conciliet fidem, ut Sinon apud Virgilium:

[See English page]

“Cuncta equidem tibi, rex, fuerint quaecumque fatebor.

Vera, inquit, nec me Argolica de gente negabo.”

Hoc primum, deinde falsa subiecit. Ita hoc loco noster Sinon facit, qui cum a vero incoepisset, adiecit: