Quod quia vos non potestis, ego e contrario docebo, ad ultimum usque diem vitae Constantinum, et gradatim deinceps omnes Caesares possedisse, ut ne quid habeatis quod hiscere possitis. At perdifficile est et magni, ut opinor, operis hoc docere! Evolvantur omnes Latinae Graecaeque historiae; citentur ceteri auctores qui de illis meminere temporibus: ac[134] neminem reperies in hac re ab alio discrepare. Unum ex mille testimoniis sufficiat.[135] Eutropius, qui Constantinum, qui tres Constantini filios a patre relictos [See English page] dominos orbis terrarum vidit, qui de Iuliano filio fratris Constantini ita scribit: “Hic Iulianus, qui fuit subdiaconus[136] in Romana ecclesia, Imperator[137] effectus apostatavit in idolorum cultu,[138] rerum potitus est, ingentique apparatu Parthis intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui.” Nec de donatione Imperii occidentis tacuisset; nec paulo post de Ioviano, qui successit Iuliano, ita dixisset: “Pacem cum Sapore necessariam quidem sed ignobilem fecit, mutatis finibus ac nonnulla Imperii Romani parte tradita. Quod ante, ex quo Romanum Imperium conditum erat, numquam accidit. Quin etiam legiones nostrae apud Caudium per Pontium Telesinum[139] et in Hispania apud Numantiam et in Numidia sub iugo missae sunt, ut nihil tamen finium traderetur.”
Hoc loco libet vos,[140] nuperrime licet[141] defuncti estis, convenire, pontifices Romani, et te, Eugeni, qui vivis cum Felicis[142] tamen venia. Cur donationem Constantini magno ore iactitatis, frequenterque vos ultores erepti Imperii quibusdam regibus principibusque minamini, et confessionem quandam servitutis a Caesare dum coronandus est et a nonnullis aliis principibus extorquetis, veluti ab rege Neapolitano atque Siciliae; id quod numquam aliquis veterum Romanorum pontificum fecit, non Damasus apud Theodosium, non Syricius apud Arcadium,[143] non Anastasius apud Honorium, non Ioannes apud Iustinianum, non alii apud alios sanctissimi papae apud optimos Caesares, sed semper illorum Romam Italiamque, cum provinciis quas nominavi, fuisse professi sunt? Eoque numismata aurea, ut de aliis monumentis sileam templisque urbis Romanae, circumferuntur, non Graecis sed Latinis litteris inscripta, Constantini iam Christiani et deinceps [See English page] cunctorum ferme Imperatorum, quorum multa penes me sunt cum hac plerumque subscriptione subter imaginem crucis, “Concordia orbis.” Qualia infinita reperirentur summorum pontificum, si umquam Romae imperassetis! Quae nulla reperiuntur, neque aurea, neque argentea, neque ab aliquo visa memorantur. Et tamen necesse erat illo tempore proprium habere numisma quisquis imperium Romae teneret; saltem sub imagine Salvatoris aut Petri.
Pro[144] imperitiam hominum! Non cernitis, si donatio Constantini vera est, Caesari—de Latino loquor—nihil relinqui. En qualis Imperator, qualis rex Romanus erit, cuius regnum si quis habeat, nec aliud habeat, omnino nil habet! Quod si itaque palam est Silvestrum non possedisse; hoc est, Constantinum non tradidisse possessionem, haud dubium erit ne ius quidem, ut dixi, dedisse possidendi: nisi dicitis ius quidem datum, sed aliqua causa possessionem non traditam; ita plane dabat quod minime futurum intelligebat; dabat quod tradere non poterat; dabat quod non prius venire in manus eius cui dabatur possibile erat quam esset extinctum; dabat donum quod ante quingentos annos aut numquam valiturum foret. Verum hoc loqui aut sentire insanum est.
Sed iam tempus est, ne longior fiam, causae adversariorum iam concisae atque laceratae letale[145] vulnus imprimere et uno eam iugulare ictu. Omnis fere historia, quae nomen historiae meretur, Constantinum a puero cum patre Constantio[146] Christianum refert multo etiam ante pontificatum Silvestri; ut Eusebius ecclesiasticae scriptor historiae, quem Rufinus,[147] non in postremis doctus, in Latinum interpretatus duo volumina de aevo suo adiecit, quorum [See English page] uterque paene[148] Constantini temporibus fuit. Adde huc testimonium etiam Romani pontificis qui his rebus gerendis non interfuit sed praefuit, non testis sed auctor, non alieni negotii sed sui narrator. Is est Melchiades papa, qui proximus fuit ante Silvestrum, qui ita ait: “Ecclesia ad hoc usque pervenit, ut non solum gentes sed etiam Romani principes, qui totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et[149] fidei sacramenta concurrerent. E quibus vir religiosissimus Constantinus, primus fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem[150] suo degentibus imperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandi ecclesias, et praedia constituit tribuenda. Denique idem praefatus princeps donaria immensa contulit, et fabricam templi primae sedis beati Petri instituit; adeo ut sedem imperialem relinqueret et beato Petro suisque successoribus profuturam concederet.” En nihil Melchiades a Constantino datum ait, nisi palatium Lateranense, et praedia, de quibus Gregorius in registro facit saepissime mentionem. Ubi sunt qui nos[151] in dubium vocare non sinunt donatio Constantini valeat necne, cum illa donatio fuerit et ante Silvestrum et rerum tantummodo privatarum?
Quae res quamquam plana et aperta sit, tamen de ipso quod isti stolidi proferre solent privilegio disserendum est.
Et ante omnia non modo ille qui Gratianus videri voluit, qui nonnulla ad opus Gratiani adiecit, improbitatis arguendus est, verum etiam inscitiae qui opinantur paginam privilegii apud Gratianum contineri; quod neque docti umquam putarunt, et in vetustissimis quibusque editionibus[152] decretorum non invenitur. Et si quo in loco huius rei Gratianus meminisset, non in hoc ubi isti collocant seriem ipsam orationis abrumpentes, sed in eo ubi agit de Ludovici[153] pactione meminisset. Praeterea duo millia locorum in decretis sunt quae ab huius loci fide dissentiant; quorum unus est ubi, quae superius retuli, Melchiadis verba ponuntur. Nonnulli eum qui hoc capitulum adiecit aiunt vocatum Paleam vel vero nomine, vel ideo quod quae de suo adiunxit ad Gratianum comparata instar palearum iuxta frumenta existimentur. Utcumque sit, indignissimum est credere, quae ab[154] hoc adiecta sunt, ea decretorum collectorem aut ignorasse, aut magnifecisse habuisseque pro veris. Bene habet, sufficit; vicimus. Primum quod hoc Gratianus non ait ut isti mentiebantur, immo adeo, prout[155] ex infinitis locis datur intelligi, negat atque confutat. Deinde quod unum et ignotum et nullius auctoritatis ac minimi[156] hominem afferunt, ita etiam stolidum, ut ea Gratiano affinxerit, quae cum ceteris illius dictis congruere non possent. Hunc ergo vos auctorem profertis? Huius unius testimonio nitimini?[157] Huius chartulam ad tantae rei confirmationem contra sexcenta probationum genera recitatis? At ego exspectaveram ut aurea sigilla, marmoratos titulos, mille auctores ostenderetis.
Sed ipse, dicitis, Palea auctorem profert, fontem historiae ostendit, [See English page] et Gelasium[158] papam cum multis episcopis in testimonium citat. “Ex Gestis,” inquit, “Silvestri, quae beatus Gelasius in concilio septuaginta episcoporum a catholicis legi commemorat, et pro antiquo usu multas hoc dicit ecclesias imitari; in quibus legitur, Constantinus et cetera.” Multo superius, ubi de libris legendis et non legendis agitur, etiam dixerat, “Actus beati Silvestri praesulis, licet eius qui scripsit nomen ignoremus, a multis tamen ab urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu hoc imitantur ecclesiae.” Mira haec auctoritas, mirum testimonium, inexpugnabilis probatio! Dono vobis hoc, Gelasium dum de concilio septuaginta episcoporum loquitur id dixisse. Num id dixit, paginam privilegii in beatissimi Silvestri Gestis legi? Is vero tantum ait Gesta Silvestri legi[159] et hoc Romae, cuius ecclesiae auctoritatem multae aliae sequuntur,[160] quod ego non nego; concedo, fateor; me quoque una cum Gelasio testem exhibeo. Verum quid vobis ista res prodest, nisi ut in adducendis testibus mentiri voluisse videamini? Ignoratur nomen eius qui hoc in Decretis ascripsit, et solus hoc dicit. Ignoratur nomen eius qui scripsit historiam, et solus is et falso testis affertur. Et vos, boni viri atque prudentes, hoc satis superque esse ad tantae rei testimonium existimatis? At videte, quantum inter meum intersit vestrumque iudicium. Ego ne si hoc quidem apud Gesta Silvestri privilegium contineretur, pro vero habendum putarem, cum historia illa non historia sit, sed poetica et impudentissima fabula, ut posterius ostendam; nec quisquam alius alicuius dumtaxat[161] auctoritatis de hoc privilegio [See English page] habeat mentionem. Et Iacobus Voraginensis, propensus in amorem clericorum ut archiepiscopus, tamen in Gestis sanctorum de donatione Constantini, ut fabulosa nec digna quae inter Gesta Silvestri poneretur, silentium egit; lata quodammodo sententia contra eos, si qui haec litteris mandavissent.
Sed ipsum falsarium ac vere “paleam,” non triticum, obtorto collo in iudicium trahere volo. Quid ais, falsarie? Unde fit quod istud privilegium inter Silvestri Gesta non legimus? Credo hic liber rarus est, difficilis inventu, nec vulgo habetur, sed tamquam fasti olim a pontificibus, aut libri Sibyllini[162] a decemviris custoditur! Lingua Graeca aut Syriaca aut Chaldaica scriptus est! Testatur Gelasius a multis catholicis legi; Voraginensis de eo meminit; nos quoque mille et antique scripta exemplaria vidimus; et in omni fere cathedrali ecclesia, cum adest Silvestri natalis dies, lectitantur: et tamen nemo se illic legisse istud ait quod tu affingis, nemo audisse, nemo somniasse. An alia quaedam fortassis historia est? Et quaenam ista erit? Ego aliam nescio, nec abs te aliam dici interpretor, quippe de ea tu loqueris quam Gelasius apud multas ecclesias lectitari refert. In hac autem tuum privilegium non invenimus. Quod si istud in Vita Silvestri non legitur, quid tu ita legi tradidisti? Quid in tanta re iocari ausus es, et levium hominum cupiditatem eludere?