“Nostra potestas est potestas clavium, dicente Domino, ‘Tibi dabo claves regni caelorum. Quodcumque[107] ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis. Et portae inferi non praevalebunt adversus eas.’ Nihil ad hanc potestatem, nihil ad hanc dignitatem,[108] nihil ad hoc regnum adici potest. Quo qui contentus non est, aliud sibi quoddam a diabolo postulat, qui etiam Domino dicere ausus est: ‘Tibi dabo omnia regna mundi, si cadens in terram adoraveris me.’ Quare, Caesar, cum pace tua dictum sit, noli mihi diabolus effici qui Christum, id est me, regna mundi a te data accipere iubeas. Malo enim illa spernere quam possidere.

“Et ut aliquid de infidelibus, sed, ut spero, futuris fidelibus, loquar; noli me de angelo lucis reddere illis angelum tenebrarum, quorum corda ad pietatem inducere volo, non ipsorum cervici iugum imponere, et gladio quod est verbum Dei, non gladio ferreo,[109] mihi subicere; ne deteriores efficiantur, ne recalcitrent, ne cornu feriant, ne nomen Dei meo irritati errore blasphement.[110] Filios mihi carissimos[111] volo reddere, non servos; adoptare, non emere; generare, non manu capere; animas eorum offerre sacrificium Deo, non diabolo corpora. ‘Discite a me,’ inquit Dominus, ‘quia mitis sum et humilis corde. Capite iugum meum, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave[112] et pondus meum leve.’

“Cuius ad extremum, ut iam[113] finem faciam, illam de[114] hac re [See English page] sententiam accipe quam quasi inter me et te tulit. ‘Reddite quae sunt Caesaris Caesari; et quae sunt Dei Deo.’ Quo fit ut nec tu, Caesar, tua relinquere, neque ego quae Caesaris sunt accipere debeam; quae vel si millies offeras numquam accipiam.”

Ad hanc Silvestri orationem apostolico viro dignam, quid esset quod amplius Constantinus posset opponere? Quod cum ita sit, qui aiunt donationem esse factam nonne iniuriosi sunt in Constantinum, quem suos privare imperiumque Romanum voluisse convellere; iniuriosi in senatum populumque Romanum, Italiam, totumque occidentem, quem contra ius fasque mutari imperium permississe; iniuriosi in Silvestrum, quem indignam sancto viro donationem acceptam habuisse; iniuriosi in summum pontificatum cui licere terrenis potiri regnis et Romanum moderari Imperium arbitrantur? Haec tamen omnia eo pertinent, ut appareat Constantinum inter tot impedimenta numquam fuisse facturum, ut rem Romanam Silvestro ex maxima parte donaret ut isti aiunt.

Age porro, ut credamus istam donationem de qua facit pagina vestra mentionem, debet constare etiam de acceptatione Silvestri. Nunc de illa non constat. At credibile est, dicitis, ratam hunc habuisse donationem. Ita credo, nec ratam habuisse modo, verum etiam petiisse, rogasse, precibus extorsisse, credibile est. Quid vos credibile, quod praeter opinionem est hominum, dicitis? Nec quia in pagina privilegii de donatione fit mentio, putandum est fuisse acceptatum:[115] sed e contrario, quia non fit mentio de acceptatione, dicendum est non fuisse donatum.[116] Ita plus contra vos [See English page] facit, hunc donum respuisse, quam illum dare voluisse; et beneficium in invitum non confertur. Neque vero tantum donata respuisse Silvestrum suspicari debemus, sed tacite etiam indicasse nec illum dare iure[117] nec se iure accipere posse.

Sed o caecam semper inconsultamque avaritiam![118] Demus ut tabulas quoque de assensu Silvestri proferre possitis veras, incorruptas, sinceras: num protinus donata sunt quae in talibus[119] continentur? Ubi possessio? Ubi in manus traditio? Nam si chartam modo Constantinus dat, non gratificari Silvestro voluit, sed illudere. Verisimile est, dicitis, qui donat quippiam eum et possessionem tradere. Videte quid loquamini! cum possessionem non esse datam constet, et an datum sit ius ambigatur. Verisimile est qui possessionem non dedit, eum ne ius quidem dare voluisse.

An non constat possessionem numquam fuisse traditam? Quod negare impudentissimum est. Numquid Silvestrum Constantinus in Capitolium quasi triumphantem inter frequentium Quiritum, sed infidelium, plausum duxit? In sella aurea adsistente universo senatu collocavit? Magistratus pro sua quemque dignitate regem salutare et adorare iussit? Hoc[120] erga novos principes fieri solet, non tantum aliquod palatium velut Lateranense tradi. Num postea per universam Italiam circumduxit?[121] Adiit cum illo Gallias; adiit Hispanos;[122] adiit Germanos, ceterumque occidentem? Aut si gravabantur[123] ambo tantum obire terrarum, quibusnam tam ingens officium delegarunt, qui et Caesaris vice traderent possessionem et Silvestri acciperent? Magni ii[124] viri atque eximiae auctoritatis esse debuerunt: et tamen qui fuerint ignoramus. Et quantum in his duobus verbis, tradere et accipere, subest pondus![125] Nostra memoria, ut exempla vetusta omittam, numquam aliter facitatum vidimus, cum quis aut urbis aut regionis aut provinciae dominus factus est; ita demum traditam existimari possessionem, si magistratus [See English page] pristini summoveantur novique subrogentur. Hoc si tunc Silvester fieri non postulasset, tamen magnificentiae Constantini intererat, ut declararet non verbo se, sed re possessionem tradere, suos praesides amovere aliosque ab illo substitui iubere. Non traditur possessio quae penes eosdem remanet qui possidebant, et novus dominus illos summovere non audet.

Sed fac istud quoque non obstare, et nihilominus putari Silvestrum possedisse, atque omnia praeter morem praeterque naturam tunc esse dicamus administrata. Postquam ille abiit, quos provinciis urbibusque rectores Silvester praeposuit; quae bella gessit; quas nationes ad arma spectantes oppressit; per quos haec administravit? Nihil horum scimus, respondetis. Ita puto, nocturno tempore haec omnia gesta sunt, et ideo nemo vidit.

Age, fuit in possessione Silvester? Quis eum de possessione deiecit? Nam perpetuo in possessione non fuit, neque successorum aliquis saltem usque ad Gregorium Magnum, qui et ipse caruit possessione. Qui extra possessionem est, nec se ab ea deiectum probare potest, is profecto numquam possedit; et si se possedisse dicat, insanit. Vides ut te insanum etiam probo! Alioquin, dic quis papam deiecit? Ipsene Constantinus, an eius filii, an Iulianus, an quis[126] alius Caesar? Profer nomen expulsoris, profer tempus, unde primum, unde secundo, ac deinceps expulsus est. Num per seditionem[127] et caedes, an sine his? Coniurarunt in eum pariter nationes, an quae prima? Quid! Nemo omnium auxilio fuit: ne illorum quidem qui per Silvestrum aliumve papam praepositi urbibus ac provinciis erant? Uno die universa amisit; an paulatim et per partes? Restitit ipse suique magistratus; an ad primum se tumultum abdicarunt? Quid! Ipsi victores non in eam faecem[128] hominum, quam indignam imperio ducebant, ferro grassati sunt, in ultionem[129] contumeliae, in tutelam occupatae dominationis, in [See English page] contemptum religionis nostrae, in ipsum etiam posteritatis exemplum? Omnino eorum qui victi sunt nemo fugam cepit? nemo latuit? nemo timuit? O admirabilem casum! Imperium Romanum tantis laboribus, tanto cruore partum, tam placide, tam quiete a Christianis sacerdotibus vel partum est, vel amissum, ut nullus cruor, nullum bellum, nulla querela intercesserit; et quod non minus admirari debeas, per quos hoc gestum sit, quo tempore, quomodo, quamdiu, prorsus ignotum. Putes in silvis inter arbores regnasse Silvestrum, non Romae, et inter homines; et ab hibernis[130] imbribus frigoribusque, non ab hominibus eiectum.

Quis non habet cognitum, qui paulo plura lectitarit, quot reges Romae, quot consules, quot dictatores, quot tribuni plebis, quot censores, quot aediles[131] creati fuerint? Nemoque ex tanta hominum copia, ex tanta vetustate nos fugit. Scimus item quot Atheniensium duces, quot Thebanorum, quot Lacedaemoniorum exstiterint; pugnas eorum terrestres navalesque universas tenemus. Non ignoramus qui reges Persarum, Medorum,[132] Chaldaeorum, Hebraeorum fuerint, aliorumque plurimorum; et quomodo horum quisque aut acceperit regnum, aut tenuerit, aut perdiderit, aut recuperaverit. Romanum autem, sive Silvestrianum, Imperium, qua ratione inceperit, aut qua desierit, quando, per quos, in ipsa quoque urbe nescitur. Interrogo num[133] quos harum rerum testes auctoresque proferre possitis. Nullos, respondetis. Et non pudet vos, non tam homines, quam pecudes dicere verisimile esse possedisse Silvestrum!