“Ego, Caesar, aliis quoque sim et exemplum et causa delinquendi; Christianus homo, sacerdos Dei, pontifex Romanus, vicarius Christi? Iam vero innocentia sacerdotum quomodo incolumis erit inter opes, inter magistratus, inter administrationem saecularium negotiorum?[94] Ideone terrenis renuntiamus, ut eadem uberiora assequamur; et privata abiecimus, ut aliena possideamus et publica? Nostrae erunt urbes? nostra tributa? nostra vectigalia? Et cur clericos, si hoc[95] fecerimus, nos vocari licebit? Pars nostra sive sors, quae Graece dicitur κλῆρος,[96] est non terrena sed caelestis. Levitae, qui iidem[97] clerici sunt, partem cum fratribus non fuere sortiti: et tu nos iubes etiam fratrum sortiri portionem!

“Quo mihi divitas atque opes, qui Domini voce iubeor nec de crastino esse sollicitus, et cui dictum est ab illo: ‘Nolite thesaurizare super terram; nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris’; et, ‘Difficilius est divitem introire in regnum caelorum, quam camelum per foramen acus transire?’ Ideoque pauperes sibi ministros elegit et qui omnia relinquerent[98] et eum sequerentur; et paupertatis ipse fuit exemplum. Usque adeo divitiarum pecuniarumque tractatio innocentiae inimica est, non modo possessio illarum atque dominatus. Unus Iudas, qui loculos [See English page] habebat et portabat quae mittebantur, praevaricatus est; et amore pecuniae, cui assueverat, Magistrum, Dominum, Deum et reprehendit et prodidit. Itaque vereor, Caesar, ne me ex Petro facias Iudam.

“Audi etiam quid Paulus dicat: ‘Nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium, quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, homo Dei, haec fuge.’ Et tu me accipere iubes, Caesar, quae velut venenum effugere debeo!

“Et quis praeterea, pro tua prudentia, Caesar, consideres, quis inter haec divinis rebus faciendis locus? Apostoli, quibusdam indignantibus quod viduae ipsorum in ministerio quotidiano despicerentur, responderunt non esse aequum relinquere se verbum Dei et ministrare mensis. Et tamen viduarum mensis ministrare, quanto aliud est quam exigere vectigalia, curare aerarium, stipendium numerare militibus, et mille aliis huiusmodi curis implicari? ‘Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus,’ inquit Paulus. Numquid Aaron, cum ceteris Levitici generis, aliud quam Domini tabernaculum procurabat? Cuius[99] filii, quia ignem alienum in thuribula sumpserant, igni caelesti conflagraverunt. Et tu iubes nos ignem saecularium divitiarum, vetitum ac profanum,[100] in sacrata thuribula, id est in sacerdotalia opera sumere! Num Eleazar, num Phinees, num ceteri pontifices ministrique aut tabernaculi aut templi quicquam nisi quod ad rem divinam pertineret administrabant? Administrabant dico? Immo administrare poterant, si officio suo satisfacere volebant? Quod si nolint, audiant exsecrationem Domini dicentis: ‘Maledicti, qui opus Domini [See English page] faciunt negligenter.’ Quae exsecratio, cum in omnes, tum in pontifices maxime cadit.

“O quantum est pontificale munus! Quantum est caput esse ecclesiae! Quantum est praeponi pastorem tanto ovili, e cuius manu uniuscuiusque agni ovisque amissae sanguis exigitur; cui dictum est: ‘Si amas me plusquam alii, ut fateris, pasce agnos meos.’ Iterum, ‘si amas me, ut fateris, pasce oves meas.’ Tertio, ‘si amas me, ut fateris, pasce oves meas!’ Et tu me iubes, Caesar, capras etiam pascere et porcos, qui nequeunt ab eodem pastore custodiri!

“Quid, quod me regem facere vis, aut potius Caesarem, id est regum principem? Dominus Iesus Christus, Deus et homo, rex et sacerdos, cum se regem affirmaret, audi de quo regno locutus est: ‘Regnum meum,’ inquit, ‘non est de hoc mundo: si enim de hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent.’ Et quae fuit prima vox, ac frequentior[101] clamor praedicationis eius, nonne hic:[102] ‘Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum. Appropinquavit regnum Dei, cui comparabitur regnum caeli?’ Nonne, cum haec dixit, regnum saeculare nihil ad se pertinere declaravit? Eoque non modo regnum huiusmodi non quaesivit, sed oblatum quoque accipere noluit. Nam cum intelligeret aliquando populos destinasse ut eum raperent regemque facerent, in montium solitudines fugit. Quod nobis qui locum eius[103] tenemus non solum exemplo dedit imitandum, sed etiam praecepto, inquiens: ‘Principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos; sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister, et qui voluerit primus inter vos esse erit vester servus: sicut filius hominis non venit ut ministretur ei, sed ut ministret et det animam suam in[104] redemptionem pro multis.’

[See English page]

“Iudices olim Deus, ut scias, Caesar, constituit super Israel, non reges, populumque sibi nomen regium postulantem detestatus est. Nec aliter ob duritiam[105] cordis illorum regem dedit, quam quod repudium permiserat, quod in nova lege revocavit. Et ego regnum accipiam, qui vix iudex esse permittor? ‘An nescitis,’ inquit Paulus, ‘quod sancti de hoc mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis. Nescitis quod angelos iudicabimus? Quanto magis saecularia? Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia, eos constituite ad iudicandum.’ Atqui iudices de rebus et controversiis[106] tantummodo iudicabant, non etiam tributa exigebant. Ego exigam, qui scio a Domino interrogatum Petrum: ‘A quibusnam reges terrae acciperent tributum censumve, a filiis an ab alienis?’ et cum hic respondisset ‘Ab alienis,’ ad eodem dictum: ‘Ergo liberi sunt filii?’ Quod si omnes filii mei sunt, Caesar, ut certe sunt, omnes liberi erunt; nihil quisquam solvet. Igitur non est opus mihi tua donatione, qua nihil assecuturus sum praeter laborem quem, ut minime debeo, ita minime possum ferre.

“Quid quod necesse haberem potestatem exercere sanguinis, punire sontes, bella gerere, urbes diripere, regiones ferro ignique vastare! Aliter non est quod sperem posse me tueri quae tradidisses. Et si haec fecero, sacerdos, pontifex, Christi vicarius, sum? Ut illum in me tonantem audiam atque dicentem: ‘Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus, et tu fecisti eam speluncam latronum.’ ‘Non veni in mundum,’ inquit Dominus, ‘ut iudicem mundum, sed ut liberem eum.’ Et ego qui illi successi causa mortium [See English page] ero, cui in persona Petri dictum est: ‘Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt?’ Ne defendere quidem nobis ferro nos licet, siquidem defendere Dominum Petrus volebat cum auriculam abscidit servo. Et tu divitiarum aut comparandarum aut tuendarum causa uti ferro nos iubes?