“Tu, Caesar, quid ad te spectet ipse videris. Nobis autem haec res non minus quam tibi curae esse debet. Tu mortalis es: Imperium populi Romani decet esse immortale, et quantum in nobis est erit, neque Imperium modo, verum etiam pudor. Scilicet quorum religionem contemnimus eorum accipiemus imperium, et, principes orbis terrarum, huic contemptissimo homini serviemus! Urbe a Gallis capta, Romani senes demulceri sibi barbam a victoribus passi non sunt: nunc sibi tot senatorii ordinis, tot praetorii, tot tribunicii,[71] tot consulares, triumphalesque viri eos dominari patientur, quos ipsi tamquam[72] servos malos omni contumeliarum genere suppliciorumque affecerunt! Istine homines magistratus creabunt, provincias regent, bella gerent, de nobis sententias capitis ferent? Sub his nobilitas Romana stipendia faciet, honores sperabit, munera assequetur? Et quod maius quodque altius penetret vulnus accipere possumus? Non ita putes, Caesar, Romanum degenerasse sanguinem ut istud passurus sit aequo animo et non quavis ratione devitandum existimet: quod medius fidius neque mulieres nostrae[73] sustinerent, sed magis se una cum dulcibus liberis sacrisque penatibus concremarent, ut non Carthaginienses[74] feminae[75] fortiores fuerint quam Romanae.

“Etenim, Caesar, si regem te delegissemus, haberes tu quidem magnum de Imperio Romano agendi arbitrium, sed non ita ut vel minimum de ipsius imminueres maiestate, alioquin qui te fecissemus regem, eadem facultate abdicare te regno iuberemus—nedum posses regnum dividere, nedum tot provincias[76] alienare, nedum ipsum regni caput peregrino atque humillimo homini addicere. Canem ovili praeficimus;[77] quem si lupi mavult officio fungi, aut eicimus aut occidimus. Nunc tu, cum diu canis officio in ovili Romano defendendo sis functus, ad extremum in lupum nullo exemplo converteris?

“Atque, ut intelligas, quandoquidem nos pro iure nostro cogis[78] asperius loqui, nullum tibi in populi Romani Imperio ius esse. [See English page] Caesar vi dominatum occupavit,[79] Augustus et in vitium successit et adversariorum partium profligatione se dominum fecit, Tiberius, Gaius, Claudius, Nero, Galba, Otho, Vitellius, Vespasianus, ceterique aut eadem aut simili via libertatem nostram praedati sunt, tu quoque, aliis expulsis aut interemptis, dominus effectus es. Sileo quod ex matrimonio natus non sis.

“Quare, ut tibi nostram mentem testificemur, Caesar, si non libet te[80] Romae principatum tenere, habes filios, quorum aliquem in locum tuum, nobis quoque permittentibus ac rogantibus, naturae lege substituas. Sin minus, nobis in animo est publicam amplitudinem cum privata dignitate defendere. Neque enim minor haec iniuria Quiritum quam olim fuit violata Lucretia, neque nobis deerit Brutus qui contra Tarquinium[81] se ad libertatem recuperandam huic populo praebeat ducem. Et in istos primum quos nobis praeponis, deinde et in te ferrum stringemus, quod in multos Imperatores et quidem leviores ob causas fecimus.”

Haec profecto Constantinum, nisi lapidem eum aut truncum existimamus, permovissent. Quae si populus non dixisset, tamen dicere apud se et his passim verbis fremere credibile erat. Eamus nunc et dicamus Constantinum gratificari voluisse Silvestro, quem tot hominum odiis, tot gladiis subiceret ut vix, quantum sentio, unum Silvester diem in vita futurus fuisset. Nam eo paucisque aliis absumptis, videbatur[82] omnis sublatum iri de pectoribus Romanorum tam dirae iniuriae contumeliaeque suspicio.[83]

Age porro, si fieri potest, concedamus neque preces, neque minas, neque ullam rationem aliquid profecisse, perstareque adhuc Constantinum, nec velle a suscepta semel persuasione recedere.[84] Quis non ad Silvestri orationem, si res vera fuisset umquam,[85] commotum[86] assentiatur? Quae talis haud dubie fuisset:

[See English page]

“Princeps optime ac fili, Caesar, pietatem quidem tuam tam pronam tamque effusam non possum non amare atque amplecti, verumtamen quod in offerendis Deo muneribus immolandisque victimis nonnihil erres, minime demiror; quippe qui adhuc es in Christiana militia tiro. Ut non decebat olim a sacerdote omnem pecudem feramque et avem[87] sacrificari, ita non omne ab eodem accipiendum est munus. Ego sacerdos sum ac pontifex, qui dispicere debeo quid ad altare patiar offerri, ne forte, non dico immundum animal offeratur, sed vipera aut serpens. Itaque sic habeas. Si foret tui iuris, partem Imperii cum regina orbis, Roma, alteri tradere quam filiis (quod minime sentio); si populus hic, si Italia, si ceterae nationes sustinerent, ut quos oderunt et quorum religionem adhuc respuunt, capti illecebris saeculi, eorum imperio obnoxii esse vellent (quod impossibile est): tamen, si quid mihi credendum putas, fili amantissime, ut tibi assentirer[88] ulla adduci ratione non possem,[89] nisi vellem mihi ipsi esse dissimilis et condiconem meam oblivisci ac propemodum dominum Iesum[90] abnegare. Tua enim munera, sive, ut tu vis, tuae remunerationes et gloriam et innocentiam et sanctimoniam meam atque omnium qui mihi successuri sunt polluerent ac prorsus everterent, viamque iis qui ad cognitionem veritatis venturi sunt intercluderent.

“An vero Heliseus,[91] Naaman Syro a lepra curato, mercedem accipere noluit: ego te curato accipiam? Ille munera respuit; ego regna mihi dari sinam? Ille personam prophetae maculare noluit; ego personam Christi quam in me gero maculare potero? Cur autem ille accipiendis muneribus personam prophetae maculari putavit? Nempe quod videri poterat vendere sacra, faenerare donum Dei, indigere praesidiis hominum, elevare atque imminuere beneficii dignitatem. Maluit ergo sibi principes ac reges[92] beneficiarios facere, quam ipse beneficiarius illorum esse; immo ne mutua quidem beneficentia uti. ‘Beatius est enim multo,’ ut inquit Dominus, [See English page] ‘dare quam accipere.’ Eadem mihi atque adeo maior est causa, cui etiam a Domino praecipitur dicente, ‘Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date.’ Egone tantum flagitium admittam, Caesar, ut Dei praecepta[93] non exsequar; ut gloriam meam polluam? ‘Melius est,’ ut inquit Paulus, ‘mihi mori quam ut gloriam meam quis evacuet.’ Gloria nostra est apud Deum honorificare ministerium nostrum, ut idem inquit, ‘Vobis dico gentibus; quamdiu ego quidem sum gentium apostolus, glorificabo ministerium meum.’