Levatus est a lepra? Cepit[53] ob id mentem Christianam Dei timore Dei amore imbutus; illi honorem habere voluit. Non tamen persuaderi possum eum tanta donare voluisse, quippe cum videam neminem, aut gentilem in honorem deorum, aut fidelem in honorem Dei viventis, imperium deposuisse sacerdotibusque donasse. Siquidem ex regibus Israel nemo adduci potuit ut pristino more ad templum Ierusalem populos sacrificaturos ire permitteret, eo videlicet timore ne forte ad regem Iudae a quo defecerant redirent, sacro illo cultu religionis admoniti ac templi maiestate. Et quanto maius est hoc quod fecisse dicitur Constantinus! Ac ne quid tibi propter curationem leprae blandiaris, Ieroboam primus a Deo in regem Israel electus est, et quidem ex infima condicione, quod mea sententia plus est quam esse lepra levatum;[54] et tamen is non est ausus regnum suum Deo credere. Et tu vis Constantinum regnum Deo donasse quod ab illo non accepisset, qui praesertim (id quod in Ieroboam non cadebat) offenderet filios, deprimeret amicos, negligeret suos, laederet patriam, maerore omnes afficeret, suique oblivisceretur!

Qui si etiam talis fuisset, et quasi in alium hominem versus, certe non defuissent qui eum admonerent, et imprimis filii, propinqui amici; quos quis est qui non putet protinus Imperatorem fuisse adituros? Ponite igitur illos ante oculos, mente Constantini audita, trepidos, festinantes cum gemitu lacrimisque[55] ad genua principis procumbentes, et hoc voce utentes:

“Itane, pater antehac filiorum amantissime, filios privas, exheredas,[56] abdicas! Nam quod te optima maximaque Imperii parte exuere vis, non tam querimur quam miramur. Querimur autem [See English page] quod eam ad alios defers, cum nostra et iactura et turpitudine. Quid enim causae est quod liberos tuos exspectata successione Imperii fraudas, qui ipse una cum patre regnasti? Quid in te commisimus? Qua in te, qua in patriam, qua in nomen Romanum ac maiestatem Imperii impietate digni videmur quos praecipua optimaque prives principatus portione, qui a patriis laribus, a conspectu natalis soli, ab assueta aura, a vetusta consuetudine relegemur![57] Penates, fana,[58] sepulchra exules relinquemus, nescio ubi aut qua terrarum regione victuri!

“Quid nos propinqui, quid nos amici, qui tecum totiens in acie stetimus, qui fratres, parentes, filios hostili mucrone confossos palpitantesque conspeximus, nec aliena morte territi sumus, et ipsi pro te parati mortem oppetere, nunc abs te universi deserimur![59] Qui Romae gerimus magistratus, qui urbibus Italiae, qui Galliis, qui Hispaniis, qui ceteris provinciis[60] praesumus, aut praefuturi sumus,[61] omnesne revocamur! Omnes privati iubemur esse! An iacturam hanc aliunde pensabis? Et quomodo pro merito ac pro dignitate poteris, tanta orbis terrarum parte alteri tradita? Num qui praeerat centum populis, eum tu, Caesar, uni praeficies? Quomodo tibi istud in mentem venire potuit? Quomodo subita tuorum te cepit oblivio, ut nihil te misereat amicorum, nihil proximorum, nihil filiorum? Utinam nos, Caesar, salva tua dignitate atque victoria, in bello contigisset occumbere potius quam ista cernamus!

“Et tu quidem de imperio tuo ad tuum arbitratum agere potes, atque etiam de nobis, uno dumtaxat excepto, in quo[62] ad mortem usque erimus contumaces; ne a cultu deorum immotalium desistamus—magno etiam aliis exemplo, ut scias tua ista largitas quid mereatur de religione Christiana. Nam si non largiris Silvestro Imperium, tecum Christiani esse volumus, multis factum nostrum imitaturis: sin largiris, non modo Christiani fieri non sustinebimus, [See English page] sed invisum, detestabile, exsecrandum nobis hoc nomen efficies, talesque reddes ut tandem tu et vitae et mortis nostrae miserearis, nec nos sed te ipsum duritiae accuses.”

Nonne hac oratione Constantinus, nisi exstirpatam[63] ab eo volumus humanitatem, si sua sponte non movebatur, motus fuisset? Quid si hos audire noluisset, nonne erant qui huic facto et oratione adversarentur et manu? An senatus populusque Romanus sibi tanta in re nihil agendum putasset? Nonne oratorem, ut ait Virgilius, gravem pietate ac meritis advocasset, qui apud Constantinum hanc haberet orationem?

“Caesar, si tu tuorum immemor es atque etiam tui, ut nec filiis hereditatem, nec propinquis opes, nec amicis honores, nec tibi Imperium esse integrum velis, non tamen senatus populusque Romanus immemor potest esse sui iuris suaeque dignitatis. Etenim quomodo tibi tantum permittis de Imperio Romano quod non tuo sed nostro sanguine paratum[64] est! Tune unum corpus in duas secabis partes, et ex uno duo efficies regna, duo capita, duas voluntates; et quasi duobus fratribus gladios quibus[65] de hereditate decernant porriges! Nos civitatibus quae de hac urbe bene meritae sunt iura civitatis damus, ut cives Romani sint: tu a nobis dimidium Imperii aufers, ne hanc urbem parentem suam agnoscant! Et in alveis quidem apium si duo reges nati sunt, alterum qui deterior est occidimus: tu in alveo Imperii Romani, ubi unus et optimus princeps est,[66] alterum et hunc deterrimum, et non apem sed fucum, collocandum putas! Prudentiam tuam vehementer desideramus, Imperator. Nam quid futurum est, si vel te vivo, vel post tuam mortem, aut huic parti quam alienas, aut alteri quam tibi relinquis, bellum a barbaris nationibus inferatur? Quo [See English page] robore militum, quibus copiis occurremus? Vix nunc totius Imperii viribus possumus; tunc poterimus? An perpetuo membrum hoc cum illo in concordia erit? Ut reor, nec esse poterit, cum Roma dominari velit, nolit pars illa servire. Quin et te vivo breve intra tempus, revocatis veteribus praesidibus[67], suffectis novis, te in tuum regnum profecto et longe agente, hic altero dominante, nonne omnia nova, id est diversa atque adversa, erunt? Regno fere inter duos fratres diviso, protinus et populorum animi dividuntur, et prius a se ipsis quam ab externis hostibus bellum auspicantur. Idem eventurum in hoc Imperio quis non videt? An ignoras hanc olim imprimis fuisse causam optimatibus, cur dicerent citius se in conspectu populi Romani esse morituros quam rogationem illam ferri sinerent ut pars senatus ac pars plebis ad incolendum Veios mitteretur, duasque urbes communes[68] populi Romani esse; si enim in una urbe tantum dissensionum esset, quid in duabus urbibus futurum! Ita hoc tempore, si tantum discordiarum in uno Imperio, testor conscientiam tuam ac labores, quid in duobus imperiis fiet!

“Age vero, putasne hinc fore qui tibi bellis occupato esse auxilio aut velint aut sciant? Ita ab armis atque ab omni re bellica abhorrentes erunt qui praeficientur militibus atque urbibus, ut ille qui praeficit. Quid, nonne hunc tam imperitum regnandi et iniuriae facilem aut Romanae legiones aut ipsae provinciae[69] spoliare tentabunt, ut quem sperabunt vel non repugnaturum, vel poenas non repetiturum? Credo, me hercule, ne unum quidem mensem illos in officio mansuros, sed statim et ad primum profectionis tuae nuntium[70] rebellaturos. Quid facies? Quid consilii capies, cum duplici atque adeo multiplici bello urgebere? Nationes quas subegimus continere vix possumus; quomodo illis accedente ex liberis gentibus bello resistetur?

[See English page]