Scio iamdudum exspectare[24] aures hominum quidnam pontificibus Romanis criminis[25] impingam. Profecto ingens, sive supinae ignorantiae, sive immanis avaritiae quae est idolorum servitus, sive imperandi vanitatis cuius crudelitas semper est comes. Nam aliquot iam saeculis aut non[26] intellexerunt donationem Constantini commenticiam[27] fictamque esse, aut ipsi finxerunt, sive posteriores in maiorum suorum dolis vestigia imprimentes pro vera quam [See English page] falsam cognoscerent defenderunt, dedecorantes pontificatus maiestatem, dedecorantes veterum pontificum memoriam, dedecorantes religionem Christianam, et omnia caedibus, ruinis,[28] flagitiisque miscentes. Suam esse aiunt urbem Romam; suum regnum Siciliae Neapolitanumque; suam universam Italiam, Gallias, Hispanias,[29] Germanos, Britannos; suum denique occidentem; haec enim cuncta in ipsa donationis pagina contineri. Ergo haec omnia tua sunt, summe pontifex? Omnia tibi in animo est recuperare? Omnes reges ac principes occidentis spoliare urbibus, aut cogere ut annua tibi tributa pensitent, sententia est?
At ego contra existimo iustius licere principibus spoliare te imperio omni quod obtines. Nam, ut ostendam, donatio illa unde natum esse suum ius summi pontifices volunt Silvestro pariter et Constantino fuit incognita.
Verum antequam ad confutandam donationis paginam venio, quod unum istorum patrocinium est, non modo falsum verum etiam stolidum, ordo postulat ut altius repetam. Et primum dicam non tales fuisse Constantinum Silvestrumque, illum quidem qui donare vellet, qui iure donare posset, qui ut in manum alteri ea traderet in sua haberet potestate, hunc autem qui vellet accipere, quique iure accepturus[30] foret. Secundo loco, si haec non essent, quae verissima atque clarissima sunt, neque hunc acceptasse neque illum tradidisse possessionem rerum quae dicuntur donatae, sed eas semper in arbitrio et imperio Caesarum permansisse. Tertio, nihil datum Silvestro a Constantino, sed priori pontifici ante quem etiam baptismum[31] acceperat, donaque illa mediocria fuisse, quibus [See English page] papa degere vitam posset. Quarto, falso dici donationis exemplum aut apud Decreta reperiri aut ex historia Silvestri esse sumptum, quod neque in illa neque in[32] ulla historia invenitur. In eoque quaedam contraria, impossibilia, stulta, barbara, ridicula contineri. Praeterea loquar de quorundam[33] aliorum Caesarum vel simulata vel frivola donatione. Ubi ex abundanti adiciam, si Silvester possedisset, tamen, sive illo sive quovis alio pontifice a possessione deiecto, post tantam temporis intercapedinem nec divino nec humano iure posse repeti. Postremo, ea quae a summo pontifice tenentur nullius temporis longitudine potuisse[34] praescribi.
Atque quod ad primam partem attinet, loquamur autem de Constantino prius, deinde de Silvestro.
Non est committendum ut publicam et quasi Caesaream causam non maiore quam privatae solent ore agamus. Itaque quasi in[35] contione[36] regum ac principum orans, ut certe facio, nam mea haec oratio in manus eorum ventura est, libet tamquam praesentes et in conspectu positos alloqui. Vos appello reges ac principes, difficile est enim privatum hominem animi regii concipere imaginem, vestram mentem inquiro, conscientiam scrutor, testimonium postulo. Numquid[37] vestrum quispiam, si fuisset Constantini loco, faciendum sibi putasset ut urbem Romam, patriam suam, caput orbis terrarum, reginam civitatum, potentissimam, nobilissimam, ditissimam populorum, triumphatricem nationum, et ipso aspectu sacram, liberalitatis gratia donaret alteri, et se ad humile oppidum conferret deinde Byzantium? donaret praeterea una cum Roma Italiam, non provinciam sed provinciarum victricem: donaret tres Gallias: donaret duas Hispanias: donaret Germanos: donaret Britannos: totum donaret occidentem: et se altero ex duobus[38] Imperii oculis orbaret? Hoc ego, ut quis faciat compos mentis, adduci non possum ut credam.
Quid enim vobis exspectatius, quid iucundius,[39] quid gratius contingere [See English page] solet, quam accessionem imperiis vestris vos regnisque adiungere, et longe lateque quam maxime proferre dicionem? In hoc, ut videre videor, omnis vestra cura, omnis cogitatio, omnis labor dies[40] noctesque consumitur. Ex hoc praecipua spes gloriae, propter hoc voluptates relinquitis, propter hoc mille pericula aditis, propter hoc carissima[41] pignora, propter hoc partem corporis aequo animo amittitis. Siquidem neminem vestrum aut audivi aut legi a conatu ampliandi imperii fuisse deterritum, quod aut luminis, aut manus, aut cruris, aut alterius membri iacturam fecisset. Quin ipse hic ardor atque haec late dominandi cupiditas, ut quisque maxime potens est, ita eum maxime angit atque agitat. Alexander non contentus deserta Libyae pedibus peragrasse, orientem ad extremum usque Oceanum vicisse, domuisse septentrionem, inter tot vulnera, tot casus, recusantibus iam, detestantibus[42] tam longinquas, tam asperas expeditiones militibus, ipse sibi nihil effecisse videbatur, nisi et occidentem, et omnes nationes aut vi, aut nominis sui auctoritate sibi tributarias reddidisset. Parum dico: iam Oceanum transire et si quis alius orbis esset explorare, ac suo subicere arbitrio destinaverat. In caelum[43] tandem, ut opinor, tentasset ascendere. Talis fere est omnium regum voluntas, etsi non omnium talis audacia. Taceo quanta scelera, quot abominanda propter imperium assequendum ampliandumve admissa sunt, ut nec fratres a fratrum, nec filii a parentum, nec parentes a filiorum sanguine nefarias abstineant manus. Adeo nusquam magis, nusquam atrocius grassari solet humana temeritas. Et quod mirari possis, non segniores ad hoc videas animos senum quam iuvenum, orborum quam parentum, regum quam tyrannorum.
Quod si tanto conatu peti dominatus solet, quanto maiore necesse est conservetur! Neque enim tantopere miserum est non ampliare imperium quam imminuere; neque tam deforme tibi alterius regnum non accedere tuo quam tuum accedere alieno. Nam [See English page] quod ab rege aliquo aut populo legimus nonnullos praepositos regno aut urbibus, id factum est non de prima nec de maxima, sed de postrema quodammodo ac minima imperii parte, atque ea ratione ut donantem qui donatus est quasi dominum et se ministrum illius semper agnosceret.
Nunc quaeso, nonne abiecto animo et minime generoso videntur esse, qui opinantur Constantinum meliorem a se imperii alienasse partem? Non dico Romam, Italiamque et cetera, sed Gallias, ubi ipse proelia gesserat, ubi solum diu dominatus fuerat, ubi suae gloria suique imperii rudimenta posuerat. Hominem, qui cupiditate dominandi nationibus bella intulisset, socios affinesque bello civili persecutus imperio privasset; cui nondum perdomitae ac profligatae reliquiae essent alterius factionis, qui cum multis nationibus bella gerere non modo soleret spe gloriae imperiique sed etiam necesse haberet, utpote quotidie[44] a barbaris lacessitus; qui filiis, qui coniunctis sanguine, qui amicitiis[45] abundaret; qui senatum populumque Romanum huic facto repugnaturum nosset; qui expertus esset instabilitatem victarum nationum, et ad omnem fere Romani principis mutationem rebellantium; qui se meminisset more aliorum Caesarum, non electione patrum consensuque plebis, sed exercitu, armis, bello dominatum occupasse; quae tam vehemens causa et urgens aderat, ut ista negligeret et tanta liberalitate uti vellet?
Aiunt, quia effectus erat Christianus. Ergone Imperii optima parte se abdicaret? Credo scelus erat, flagitium, nefas iam regnare, nec cum Christiana religione coniungi poterat regnum! Qui in adulterio sunt, qui usuris rem auxerunt, qui aliena possident, ii[46] post baptismum alienam uxorem, alienam pecuniam, aliena bona reddere solent. Hanc cogitationem si habes, Constantine, restituere urbibus libertatem, non mutare dominum debes. Sed non id in [See English page] causa fuit; tantum in honorem religionis ut faceres adductus es. Quasi religiosum sit magis regnum deponere quam pro tutela religionis illud administrare! Nam quod ad accipientes attinet, neque honesta erit illis neque utilis ista donatio. Tu vero si Christianum te ostendere, si pietatem indicare tuam, si consultum non dico Romanae ecclesiae vis sed ecclesiae Dei, nunc praecipue, nunc principem agas, ut pugnes pro iis[47] qui pugnare non possunt nec debent, ut eos tua auctoritate tutos reddas qui insidiis iniuriisque obnoxii sunt. Nabuchodonosor, Cyro, Assuero, multisque aliis principibus sacramentum veritatis Deus aperiri voluit; a nullo tamen eorum exegit ut imperio cederet, ut partem regni donaret, sed tantum libertatem Hebraeis[48] redderet eosque ab infestantibus finitimis protegeret. Hoc satis fuit Iudaeis; hoc sat erit et Christianis. Factus es, Constantine, Christianus? At indignissima res est Christianum te nunc imperatorem minori[49] esse principatu quam fueras infidelis. Est enim principatus praecipuum quoddam Dei munus, ad quem gentiles etiam principes a Deo eligi existimantur.
At erat levatus a lepra. Ideo verisimile est referre gratiam voluisse, et maiore mensura reddere quod acceperat. Itane? Naaman[50] ille Syrus ab Heliseo curatus munera tantum offerre voluit, non dimidium bonorum. Constantinus dimidium Imperii obtulisset? Piget me impudenti fabellae tamquam indubitatae historiae respondere, sic enim haec fabula ex historia Naaman et Helisei, ut altera[51] draconis ex fabuloso dracone Beli adumbrata [See English page] est. Sed, ut ista concedam, numquid in hac historia de donatione fit mentio? Minime. Verum de hoc commodius postea.[52]