Divine inspiracionis donum est et provide mentis arbitrium ut antequam superve-

niat mortis iudicium quilibet sua bona sit ordinare sollicitus ne ipsa

sua bona inordinata remaneant. Quapropter ego quidem Marcus Paulo

de confinio Sancti Johannis Chrysostomi, dum cotidie debilitarer propter infirmitatem cor-

poris, sanus tamen per Dei gratiam mente, integroque consilio et sensu, timens ne ab in-

testato decederem, et mea bona inordinata remanerent, vocari ad me

feci Johanem Justinianum presbiterum Sancti Proculi et Notarium, ipsumque rogavi quatenus hoc meum

scriberet testamentum per integrum et compleret. In quo meas fidecommissarias etiam con-

stituo Donatam dilectam uxorem meam, et Fantinam et Bellelam atque Moretam

peramabiles filias meas, ut secundum quod hic ordinavero darique jussero,