ita ipse post obitum meum adimpleant. Primiter enim omnium volo et ordi-

no dari rectam decimam et volo et ordino distribui libras denariorum

venetorum duo millia ultra decimam, de quibus dimitto soldos viginti denariorum

Venet. grossorum Monasterio Sancti Laurentii ubi meam eligo sepulturam. Item di-

mitto libras trecentas den. Venet. Ysabete Quirino cognate mee quas

mihi dare tenetur. Item soldos quadraginta cuilibet monasteriorum et hospi-

taliorum a Gradu usque ad Capud Aggeris. Item dimitto conventui sanctorum Johanis

et Pauli Predicatorum illud quod mihi dare tenetur, et libras decem Fratri Renerio

et libras quinque Fratri Benvenuto Veneto Ordinis Predicatorum, ultra illud

quod mihi dare tenetur. Item dimitto libras quinque cuilibet Congregationi Rivoalti