et libras quattuor cuilibet Scolarum sive fraternitatum in quibus sum. Item dimitto

soldos viginti denariorum Venetorum grossorum Presbitero Johanni Justiniano notario pro labore

istius mei testamenti et ut Dominum pro me teneatur deprecare. Item absolvo

Petrum famulum meum de genere Tartarorum ab omni vinculo servitutis ut

Deus absolvat animam meam ab omni culpâ et peccato. Item sibi remitto omnia

que adquisivit in domo suâ labore, et insuper dimitto libras

denariorum Venetorum centum. Residuum vero dictarum duarum millia librarum absque decimâ

distribuatur pro animâ meâ secundum bonam discreptionem commissariarum mearum.

De aliis meis bonis dimitto suprascripte Donate uxori et commissarie mee

libras octo denariorum Venetorum grossorum, omni anno dum ipsa vixerit, pro suo usu, ultra