et consequendi si opus fuerit, in anima mea jurandi, sententiam audiendi et prosequendi,

vendendi et alienandi, intromittendi et interdicendi petendi et exigendi sive excuciendi

omnia mea bona, et habere a cunctis personis ubicumque et apud quemcumque ea

vel ex eis poterint invenire, cum cartâ et sine cartâ, in curiâ et extra curiâ, et

omnes securitatis cartas et omnes alias cartas necessarias faciendi, sicut egomet presens

vivens facere possem et deberem. Et ita hoc meum Testamentum firmum et sta-

bille esse iudico in perpetuum. Si quis ipsum frangere vel violare presumpserit male-

dicionem Omnipotentis Dei incurrat, et sub anathemate trecentorum decem et octo

Patrum constrictus permaneat, et insuper componat ad suprascriptas meas fidecommissarias

aureas libras quinque, et hec mei Testamenti Carta in suâ permaneat firmitate.