M. TULLII CICERONIS
ACADEMICORUM POSTERIORUM
LIBER PRIMUS.
I. [1]. In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone, venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse. Quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis isdem et vetustate amicitiae coniunctum. Itaque confestim ad eum ire perreximus, paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus: atque ilium complexi, ut mos amicorum est, satis eum longo intervallo ad suam villam reduximus. [2]. Hic pauca primo, atque ea percontantibus nobis, ecquid forte Roma novi, Atticus: Omitte ista, quae nec percontari nec audire sine molestia possumus, quaeso, inquit, et quaere potius ecquid ipse novi. Silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare, sed celare quae scribat existimo. Minime vero, inquit ille: intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit: sed habeo opus magnum in manibus, idque iam pridem: ad hunc enim ipsum—me autem dicebat—quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius. [3]. Et ego: Ista quidem, inquam, Varro, iam diu exspectans, non audeo tamen flagitare: audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium—nihil enim eius modi celare possumus—non te ea intermittere, sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. Illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere: sed nunc, postea quam sum ingressus res eas, quas tecum simul didici, mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur, cum multa scribas, genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.
II. [4]. Tum ille: Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. Itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam, quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum, ut dixi, et diu cogitavi. Nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi, si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos: sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt: itaque ea nolui scribere, quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. [5]. Vides autem—eadem enim ipse didicisti—non posse nos Amafinii aut Rabirii similis esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis volgari sermone disputant, nihil definiunt, nihil partiuntur, nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant. Nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes, ut legibus, verbis quoque novis cogimur uti, quae docti, ut dixi, a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur labor. [6]. Iam vero physica, si Epicurum, id est, si Democritum probarem, possem scribere ita plane, ut Amafinius. Quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum—ita enim appellat atomos—concursione fortuita loqui? Nostra tu physica nosti, quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea, quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est, quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Quid, haec ipsa de vita et moribus, et de expetendis fugiendisque rebus? Illi enim simpliciter pecudis et hominis idem bonum esse censent: apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas. [7]. Sive enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intelligat quid sit illud verum et simplex bonum, quod non possit ab honestate seiungi: quod bonum quale sit negat omnino Epicurus sine voluptatibus sensum moventibus ne suspicari quidem. Si vero Academiam veterem persequamur, quam nos, ut scis, probamus, quam erit illa acute explicanda nobis! quam argute, quam obscure etiam contra Stoicos disserendum! Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a dis datum munus homini. [8]. Sed meos amicos, in quibus est studium, in Graeciam mitto, id est, ad Graecos ire iubeo, ut ea a fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur. Quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea, quantum potui—nihil enim magno opere meorum miror—feci ut essent nota nostris. A Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem. Et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati, non interpretati, quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice †quae quo facilius minus docti intelligerent, iucunditate quadam ad legendum invitati, in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis †philosophe scribere voluimus, si modo consecuti sumus.
III. [9]. Tum, ego. Sunt, inquam, ista, Varro. Nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti, plurimumque poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti, atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti philosophiamque multis locis incohasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum. [10]. Causam autem probabilem tu quidem adfers; aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi aut ne haec quidem qui illa nesciunt. Sed da mihi nunc: satisne probas? Immo vero et haec qui illa non poterunt et qui Graeca poterunt non contemnent sua. Quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat Ennius, Pacuvius, Attius, multi alii, qui non verba, sed vim Graecorum expresserunt poetarum? Quanto magis philosophi delectabunt, si, ut illi Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, sic hi Platonem imitentur, Aristotelem, Theophrastum? Oratores quidem laudari video, si qui e nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati. [11]. Ego autem—dicam enim, ut res est—dum me ambitio, dum honores, dum causae, dum rei publicae non solum cura, sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, haec inclusa habebam et, ne obsolescerent, renovabam, cum licebat, legendo. Nunc vero et fortunae gravissimo percussus volnere et administratione rei publicae liberatus, doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico. Aut enim huic aetati hoc maxime aptum est aut iis rebus, si quas dignas laude gessimus, hoc in primis consentaneum aut etiam ad nostros civis erudiendos nihil utilius aut, si haec ita non sunt, nihil aliud video quod agere possimus. [12]. Brutus quidem noster, excellens omni genere laudis, sic philosophiam Latinis litteris persequitur, nihil ut iisdem de rebus Graecia desideret, et eandem quidem sententiam sequitur quam tu. Nam Aristum Athenis audivit aliquam diu, cuius tu fratrem Antiochum. Quam ob rem da, quaeso, te huic etiam generi litterarum.
IV. [13]. Tum, ille. Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. Sed de te ipso quid est, inquit, quod audio? Quanam, inquam, de re? Relictam a te veterem illam, inquit, tractari autem novam. Quid? ergo, inquam, Antiocho id magis licuerit, nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. Quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir, ut tu existimas ipse, negat in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse erroremque eorum, qui ita putarunt, coarguit. Est, inquit, ut dicis: sed ignorare te non arbitror, quae contra ea Philonis Antiochus scripserit. [14]. Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum iam diu, renovari a te, nisi molestum est, velim, et simul, adsidamus, inquam, si videtur. Sane istud quidem, inquit: sum enim admodum infirmus. Sed videamus idemne Attico placeat fieri a me, quod te velle video. Mihi vero, ille: quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari? et simul videre satisne ea commode dici possit Latine? Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus [omnes].
[15]. Tum Varro ita exorsus est: Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnis, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum valere. [16]. Hic in omnibus fere sermonibus, qui ab iis qui illum audierunt perscripti varie et copiose sunt, ita disputat ut nihil adfirmet ipse, refellat alios: nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire, id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una omnis sapientia non arbitrari sese scire quod nesciat. Quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tamen in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris, maximeque Platonis, intellegi potest. [17]. Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est, Academicorum et Peripateticorum: qui rebus congruentes nominibus differebant. Nam cum Speusippum, sororis filium, Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duos autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Chalcedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele, Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, qui Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. Sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitationem de omnibus rebus et nulla adfirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt. Ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae. [18]. Quae quidem erat primo duobus, ut dixi, nominibus una: nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. Abundantia quadam ingeni praestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.
V. Sed quid ago? inquit, aut sumne sanus, qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam, ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet. Tum Atticus: Tu vero, inquit, perge, Varro: valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant, cum Latine dicuntur, et isto modo. Quid me, inquam, putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro exhibiturum? Pergamus igitur, inquit, quoniam placet. [19]. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex: una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum sit, quid falsum, quid rectum in oratione pravumve, quid consentiens, quid repugnans iudicando. Ac primum partem illam bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita. Corporis autem alia ponebant esse in toto, alia in partibus: valetudinem, viris pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem: [20]. animi autem, quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea, eaque ab iis in naturam et mores dividebantur. Naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant: quorum utrumque mentis esset proprium et ingeni. Morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem: quam partim exercitationis adsiduitate, partim ratione formabant, in quibus erat philosophia ipsa. In qua quod incohatum est neque absolutum, progressio quaedam ad virtutem appellatur: quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum, quas in animis ponunt, una res optima. Ergo haec animorum. [21]. Vitae autem—id enim erat tertium—adiuncta esse dicebant, quae ad virtutis usum valerent. Nam virtus animi bonis et corporis cernitur, et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. Hominem esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate. Ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt: cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut tuendum, ut divitias, ut opes, ut gloriam, ut gratiam. Ita tripartita ab iis inducitur ratio bonorum.