VI. [22]. Atque haec illa sunt tria genera, quae putant plerique Peripateticos dicere. Id quidem non falso: est enim haec partitio illorum: illud imprudenter, si alios esse Academicos, qui tum appellarentur, alios Peripateticos arbitrantur. Communis haec ratio et utrisque hic bonorum finis videbatur, adipisci quae essent prima natura quaeque ipsa per sese expetenda, aut omnia aut maxima. Ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. Itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam, nisi adiungerentur et corporis et cetera, quae supra dicta sunt, ad virtutis usum idonea. [23]. Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur: quod erat in conservatione earum rerum, quas natura praescriberet. Hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio: ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque recti honestique causa et earum rerum, quae erant congruentes cum descriptione naturae, unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas: eaeque voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis, quam primam posui, forma atque descriptio.
[24]. De natura autem—id enim sequebatur—ita dicebant, ut eam dividerent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens, ea quae efficeretur aliquid. In eo, quod efficeret, vim esse censebant, in eo autem, quod efficeretur, materiam quandam: in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse, si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia. Nihil est enim quod non alicubi esse cogatur. Sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant: dabitis enim profecto, ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt, a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.
VII. [25]. Nos vero, inquit Atticus: quin etiam Graecis licebit utare, cum voles, si te Latina forte deficient. Bene sane facis: sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis, ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus, ut aliis multis, consuetudo iam utitur pro Latinis. Qualitates igitur appellavi, quas ποιοτητας Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum, sed philosophorum, atque id in multis. Dialecticorum vero verba nulla sunt publica: suis utuntur. Et id quidem commune omnium fere est artium. Aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. Quod si Graeci faciunt, qui in his rebus tot iam saecula versantur, quanto id magis nobis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur? [26]. Tu vero, inquam, Varro, bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, uti fecisti, sed etiam verborum. Audebimus ergo, inquit, novis verbis uti te auctore, si necesse erit. Earum igitur qualitatum sunt aliae principes, aliae ex his ortae. Principes sunt unius modi et simplices: ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes. Itaque aër—utimur enim pro Latino—et ignis et aqua et terra prima sunt: ex his autem ortae animantium formae earumque rerum, quae gignuntur e terra. Ergo illa initia et, ut e Graeco vertam, elementa dicuntur: e quibus aër et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram. Quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor, quae supra dixi, dissimile Aristoteles quoddam esse rebatur. [27]. Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate—faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius—materiam quandam, ex qua omnia expressa atque efficta sint: quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte, eoque etiam interire non in nihilum, sed in suas partis, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat: quae autem moveantur, omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint. [28]. Et cum ita moveatur illa vis, quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque versetur, materiam ipsam totam penitus commutari putant et illa effici, quae appellant qualia, e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus, partis autem esse mundi omnia, quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna: nihil enim valentius esse a quo intereat: [29]. quam vim animum esse dicunt mundi eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum, quae sunt ei subiectae, quasi prudentiam quandam, procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea, quae pertinent ad homines: quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni: non numquam eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa ac necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
VIII. [30]. Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus, tamen non esse iudicium veritatis in sensibus. Mentem volebant rerum esse iudicem: solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id, quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset. Hanc illi ιδεαν appellabant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere. [31]. Sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur, nec percipere ullo modo res eas, quae subiectae sensibus viderentur, quae essent aut ita parvae, ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae, ut nihil umquam unum esset constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. Itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant. [32]. Scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque rationibus: qua de causa definitiones rerum probabant, et has ad omnia, de quibus disceptabatur, adhibebant. Verborum etiam explicatio probabatur, id est, qua de causa quaeque essent ita nominata, quam ετυμολογιαν appellabant: post argumentis et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id, quod explanari volebant: itaque tradebatur omnis dialecticae disciplina, id est, orationis ratione conclusae. Huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae. [33]. Haec erat illis disciplina a Platone tradita: cuius quas acceperim mutationes, si voltis, exponam. Nos vero volumus, inquam, ut pro Attico etiam respondeam.
IX. Et recte, inquit, respondes: praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas. Aristoteles primus species, quas paulo ante dixi, labefactavit: quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus, ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae: spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere. [34]. Nam Strato, eius auditor, quamquam fuit acri ingenio, tamen ab ea disciplina omnino semovendus est: qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor, in Academia congregati, diligenter ea, quae a superioribus acceperant, tuebantur. Iam Polemonem audiverant adsidue Zeno et Arcesilas. [35]. Sed Zeno cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. Eam quoque, si videtur, correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus. Mihi vero, inquam, videtur, quod vides idem significare Pomponium.
X. Zeno igitur nullo modo is erat, qui, ut Theophrastus, nervos virtutis inciderit, sed contra, qui omnia quae ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis, idque appellaret honestum, quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum. [36]. Cetera autem etsi nec bona nec mala essent, tamen alia secundum naturam dicebat, alia naturae esse contraria. His ipsis alia interiecta et media numerabat. Quae autem secundum naturam essent, ea sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria: neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti. [37]. Sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda, alia minoris. Quae pluris, ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris. Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat, sic inter recte factum atque peccatum, officium et contra officium media locabat quaedam: recte facta sola in bonis actionibus ponens, prave, id est peccata, in malis: officia autem servata praetermissaque media putabat, ut dixi. [38]. Cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent, sed quasdam virtutes natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat, cumque illi ea genera virtutum, quae supra dixi, seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat nec virtutis usum modo, ut superiores, sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur. Cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent, naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed eas contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem. [39]. Cumque eas perturbationes antiqui naturalis esse dicerent et rationis expertis aliaque in parte animi cupiditatem, alia rationem collocarent, ne his quidem adsentiebatur. Nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum arbitrabatur matrem esse immoderatam quamdam intemperantiam. Haec fere de moribus.
XI. De naturis autem sic sentiebat, primum, ut quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non adhiberet. Statuebat enim ignem esse ipsam naturam, quae quidque gigneret, et mentem atque sensus. Discrepabat etiam ab isdem quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea, quae expers esset corporis, cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus. [40]. Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutavit. In qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille φαντασιαν, nos visum appellemus licet, et teneamus hoc verbum quidem: erit enim utendum in reliquo sermone saepius. Sed ad haec, quae visa sunt et quasi accepta sensibus, adsensionem adiungit animorum, quam esse volt in nobis positam et voluntariam. [41]. Visis non omnibus adiungebat fidem, sed iis solum, quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum, quae viderentur: id autem visum, cum ipsum per se cerneretur, comprehendibile—feretis hoc? Nos vero, inquit. Quonam enim modo καταληπτον diceres?—Sed, cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem iis rebus, quae manu prehenderentur: ex quo etiam nomen hoc duxerat, cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque idem novis verbis—nova enim dicebat—usus est. Quod autem erat sensu comprehensum, id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprehensum, ut convelli ratione non posset, scientiam: sin aliter, inscientiam nominabat: ex qua exsisteret etiam opinio, quae esset imbecilla et cum falso incognitoque communis. [42]. Sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam, quam dixi, collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod, ut supra dixi, comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia, quae essent in re, comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset, unde postea notiones rerum in animis imprimerentur, e quibus non principia solum, sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur. Errorem autem et temeritatem et ignorantiam et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia, quae essent aliena firmae et constantis adsensionis, a virtute sapientiaque removebat. Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.
XII. [43]. Quae cum dixisset: Breviter sane minimeque obscure exposita est, inquam, a te, Varro, et veteris Academiae ratio et Stoicorum: verum esse [autem] arbitror, ut Antiocho, nostro familiari, placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam. Tunc Varro: Tuae sunt nunc partes, inquit, qui ab antiquorum ratione desciscis et ea, quae ab Arcesila novata sunt, probas, docere quod et qua de causa discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio. [44]. Tum ego: Cum Zenone, inquam, ut accepimus, Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi, ut mihi quidem videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et iam ante Socratem Democritum, Anaxagoram, Empedoclem, omnis paene veteres: qui nihil cognosci, nihil percipi, nihil sciri posse dixerunt: angustos sensus, imbecillos animos, brevia curricula vitae et, ut Democritus, in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt. [45]. Itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum, quod Socrates sibi reliquisset: sic omnia latere censebat in occulto: neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset: quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque adfirmare quemquam neque adsensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis, cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni adsensionem approbationemque praecurrere. Huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias dicens in eam plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur, facilius ab utraque parte adsensio sustineretur. [46]. Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil adfirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur: sed tamen illa, quam exposuisti, vetus, haec nova nominetur: quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex iis, qui illum audierant, maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret, unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate....