EX LIBRO I.

[1]. Nonius p. 65 Merc. Digladiari dictum est dissentire et dissidere, dictum a gladiis. Cicero Academicorum lib. I.: quid autem stomachatur Menesarchus? quid Antipater digladiatur cum Carneade tot voluminibus?

[2]. Nonius s.v. concinnare p. 43. Idem in Academicis lib. I.: qui cum similitudine verbi concinere maxime sibi videretur.

EX LIBRO II.

[3]. Nonius p. 65. Aequor ab aequo et plano Cicero Academicorum lib. II. vocabulum accepisse confirmat: quid tam planum videtur quam mare? e quo etiam aequor illud poetae vocant.

[4]. Nonius p. 69. Adamare Cicero Academicorum lib. II.: qui enim serius honores adamaverunt vix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse.

[5]. Nonius p. 104. Exponere pro exempla boni ostentare. Cicero Academicis lib. II.: frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad imitandum iuventuti.

[6]. Nonius p. 121. Hebes positum pro obscuro aut obtuso. Cicero Academicorum lib. II.: quid? lunae quae liniamenta sint potesne dicere? cuius et nascentis et senescentis alias hebetiora, alias acutiora videntur cornua.

[7]. Nonius p. 162. Purpurascit. Cicero Academicorum lib. II.: quid? mare nonne caeruleum? at eius unda, cum est pulsa remis, purpurascit: et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum....

[8]. Nonius p. 162. Perpendiculi et normae. Cic. Academicorum lib. II.: atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis, non normis, non regulis.