[9]. Nonius p. 394. Siccum dicitur aridum et sine humore ... Siccum dicitur et sobrium, non madidum ... Cic. Academicorum lib. II.: alius (color) adultis, alius adulescentibus, alius aegris, alius sanis, alius siccis, alius vinulentis ...

[10]. Nonius p. 474. Urinantur. Cic. in Academicis lib. II.: si quando enim nos demersimus, ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus.

[11]. Nonius p. 545. Alabaster. Cic. Academicorum lib. II.: quibus etiam alabaster plenus unguenti puter esse videtur.

EX LIBRO III.

Cicero ad Att. XVI. 6. §4. De gloria librum ad te misi: at in eo prooemium id est, quod in Academico tertio.

[12]. Nonius p. 65. Digladiari ... idem tertio: digladiari autem semper, depugnare cum facinorosis et audacibus, quis non cum miserrimum, tum etiam stultissimum dixerit?

[13]. Nonius p. 65. Exultare dictum est exilire. Cic. Academicorum lib. III.: et ut nos nunc sedemus ad Lucrinum pisciculosque exultantes videmus ...

[14]. Nonius p. 123. Ingeneraretur ut innasceretur. Cic. Academicorum lib. III.: in tanta animantium varietate, homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae.

[15]. Nonius p. 419. Vindicare, trahere, liberare ... Cicero Academicorum lib. III.: aliqua potestas sit, vindicet se in libertatem.

[16]. Lactantius Inst. div. VI. 24. Cicero ... cuius haec in Academico tertio verba sunt: quod si liceret, ut iis qui in itinere deerravissent, sic vitam deviam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis.