26. Nonius p. 122. Infinitatem. Cic. Academicorum lib. IIII.: at hoc Anaximandro infinitatem. = Lucullus [§118].

27. Nonius p. 65. Natrices dicuntur angues natantes Cic. Academicorum lib. IIII.: sic enim voltis ... fecerit. = Lucullus [§120].

[28]. Nonius p. 189. Uncinatum ab unco. Cic. Academicorum lib. IIII.: nec ut ille qui asperis et hamatis uncinatisque corpusculis concreta haec esse dicat. = Lucullus [§121].

[29]. Martianus Capella V. §517, p. 444, ed. Kopp. Cicero ... in Academicis: latent ista omnia, Varro, magnis obscurata et circumfusa tenebris. = Lucullus [§122].

[30]. Nonius p. 102. E regione positum est ex adverso. Cic. Academicorum lib. IIII.: nec ego non ita ... vos etiam dicitis e regione nobis in contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia. = Lucullus [§123].

[31]. Nonius p. 80. Balbuttire est cum quadam linguae haesitatione et confusione trepidare, Cic. Academicorum lib. IIII.: plane, ut supra dictus, Stoicus perpauca balbuttiens. = Lucullus [§135].

Ex LIBRIS INCERTIS.

[32]. Lactantius Inst. div. III. 14. Haec tua verba sunt (sc. Cicero!): mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur, sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni videantur, hebetes et obtusi.

[33]. August. contra Academicos II. [§26].: id probabile vel veri simile Academici vacant, quod nos ad agendum sine adsensione potent invitare. ... Talia, inquit Academicus, mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda: quae tu si alio nomine vis vocare, nihil repugno. Satis enim mihi est te iam bene accepisse quid dicam, id est, quibus rebus haec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem, sed rerum inquisitorem decet esse sapientem. [Proximis post hunc locum verbis perspicue asseverat Augustinus haec ipsius esse Ciceronis verba.]

[34]. Augustin. c. Acad. III. [§15]. Est in libris Ciceronis quae in huius causae (i.e. Academicorum) patrocinium scripsit, locus quidam.... Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum, qui sibi sapientes videntur, secundas partes dari; cum primas sibi quemque vindicare necesse sit; ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo, qui omnium ceterorum judicio sit secundus.