[35]. Augustin. c. Acad. III. [§43]. Ait enim Cicero illis (i.e. Academicis) morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam, nisi qui secum ad senectutem usque vixissent, aperire consuesse.

[36]. Augustin. De Civit. Dei VI. 2. Denique et ipse Tullius huic (i.e. M.T. Varroni) tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis eam quae ibi versatur disputationem se habuisse cum M. Varrone, homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo.


ACADEMICORUM PRIORUM

LIBER II.

I. [1]. Magnum ingenium Luci Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina, quibus temporibus florere in foro maxime potuit, caruit omnino rebus urbanis. Ut enim admodum adolescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus, ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit; deinde absens factus aedilis, continuo praetor—licebat enim celerius legis praemio—, post in Africam, inde ad consulatum, quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes, ingenium cognoscerent. Post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnium, quae de virtute eius erat, sed etiam gloriam superiorum. [2]. Idque eo fuit mirabilius, quod ab eo laus imperatoria non admodum exspectabatur, qui adolescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asia pace consumpserat. Sed incredibilis quaedam ingeni magnitudo non desideravit indocilem usus disciplinam. Itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. Habuit enim divinam quandam memoriam rerum, verborum maiorem Hortensius, sed quo plus in negotiis gerendis res quam verba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior, quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt: qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere, credo, quod haerebant in memoria quaecumque audierat et viderat. Tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam, quam Themistocles spreverat, disciplinam. Itaque ut litteris consignamus quae monumentis mandare volumus, sic ille in animo res insculptas habebat. [3]. Tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis, oppugnationibus, navalibus pugnis totiusque belli instrumento et apparatu, ut ille rex post Alexandrum maximus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum, quos legisset, fateretur. In eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus, tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingeni peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. Quin etiam, cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit. Nos enim consules introduximus paene in urbem currum clarissimi viri: cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esset: quod hoc tempore non est necesse. Itaque privabo illum potius debito testimonio quam id cum mea laude communicem.

II. [4]. Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis. Nos autem illa externa cum multis, haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. Maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit quam qui illum ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum, sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet, ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus, Philonis auditor, excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, cumque esset ea memoria, quam ante dixi, ea saepe audiendo facile cognovit, quae vel semel audita meminisse potuisset. Delectabatur autem mirifice lectione librorum, de quibus audiebat.

[5]. Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim, minuam etiam gloriam. Sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui, etiam si haec non improbent, tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putant. Ego autem, cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro. [6]. Restat ut iis respondeam, qui sermonibus eius modi nolint personas tam gravis illigari. Quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum colloquia leviorum! Etenim, si quodam in libro vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quicquam aliud videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu collocavit, nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus. Quod si, cum fungi munere debebamus, non modo operam nostram numquam a populari coetu removimus, sed ne litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprehendet nostrum otium, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus, sed etiam ut plurimis prosimus enitimur? Gloriam vero non modo non minui, sed etiam augeri arbitramur eorum, quorum ad popularis illustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus. [7]. Sunt etiam qui negent in iis, qui in nostris libris disputent, fuisse earum rerum, de quibus disputatur, scientiam: qui mihi videntur non solum vivis, sed etiam mortuis invidere.

III. Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur. Quod gravius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam, quam ipse sequeretur. Nos autem, quoniam contra omnis dicere quae videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare: quamquam nostra quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus, idque summa cura studioque conquirimus. Etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defetigati relinquemus, neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo eliciant et tamquam exprimant aliquid, quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat. [8]. Neque inter nos et eos, qui se scire arbitrantur, quicquam interest, nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint, quae defendunt: nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, adfirmare vix possumus. Hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas, nec ut omnia, quae praescripta et quasi imperata sint, defendamus necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt: deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam aut una alicuius, quem primum audierunt, oratione capti de rebus incognitis iudicant et, ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt. [9]. Nam, quod dicunt omnino se credere ei, quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent—statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis—, sed ut potuerint, potuerunt omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis, iudicaverunt autem re semel audita atque ad unius se auctoritatem contulerunt. Sed nescio quo modo plerique errare malunt eamque sententiam, quam adamaverunt, pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere. Quibus de rebus et alias saepe multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensii villa, quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus, quam apud Catulum fuissemus. Quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum, si ventus esset, Lucullo in Neapolitanum, mihi in Pompeianum navigare. Cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.

IV. [10]. Hic Catulus: Etsi heri, inquit, id, quod quaerebatur, paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen exspecto ea, quae te pollicitus es, Luculle, ab Antiocho audita dicturum. Equidem, inquit Hortensius, feci plus quam vellem: totam enim rem Lucullo integram servatam oportuit. Et tamen fortasse servata est: a me enim ea, quae in promptu erant, dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero. Tum ille: Non sane, inquit, Hortensi, conturbat me exspectatio tua, etsi nihil est iis, qui placere volunt, tam adversarium, sed quia non laboro quam valde ea, quae dico, probaturus sim, eo minus conturbor. Dicam enim nec mea nec ea, in quibus, si non fuerint, non vinci me malim quam vincere. Sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefactata est, mihi tamen videtur esse verissima. Agam igitur, sicut Antiochus agebat: nota enim mihi res est. Nam et vacuo animo illum audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius, ut etiam maiorem exspectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius. Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus. [11]. At ille: Cum Alexandriae pro quaestore, inquit, essem, fuit Antiochus mecum et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philosophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis: cum quo Antiochum saepe disputantem audiebam, sed utrumque leniter. Et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, tum erant adlati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant: et homo natura lenissimus—nihil enim poterat fieri illo mitius—stomachari tamen coepit. Mirabar: nec enim umquam ante videram. At ille, Heracliti memoriam implorans, quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando? Negabat. Philonis tamen scriptum agnoscebat: nec id quidem dubitari poterat: nam aderant mei familiares, docti homines, P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso illos duos libros dicerent descripsisse. [12]. Tum et illa dixit Antiochus, quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni, et alia plura, nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur. Tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem. Itaque compluris dies adhibito Heraclito doctisque compluribus et in iis Antiochi fratre, Aristo, et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurimum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. Sed ea pars, quae contra Philonem erat, praetermittenda est: minus enim acer est adversarius is, qui ista, quae sunt heri defensa, negat Academicos omnino dicere. Etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior. Ad Arcesilam Carneademque veniamus.