[113]. 2,000,000 sesterces.
[114]. 500,000 and 250,000 sesterces.
aestate exeundi et interea me esse in oculis civium de me optime meritorum non alienum putavi.
Ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, domesticarum autem valde impedita. Domus aedificatur, scis, quo sumptu, qua molestia; reficitur Formianum, quod ego nec relinquere possum nec videre; Tusculanum proscripsi; suburbano facile careo. Amicorum benignitas exhausta est in ea re, quae nihil habuit praeter dedecus, quod sensisti tu absens, nos[[116]] praesentes; quorum studiis ego et copiis, si esset per meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus. Quo in genere nunc vehementer laboratur. Cetera, quae me sollicitant, μυστικώτερα sunt. Amamur a fratre et a filia. Te exspectamus.
III
CICERO ATTICO SAL.
Scr. Romae VIII K. Dec. a. 697
Avere te certo scio cum scire, quid hic agatur, tum ea a me scire, non quo certiora sint ea, quae in oculis omnium geruntur, si a me scribantur, quam cum ab aliis aut scribantur tibi aut nuntientur, sed ut perspicias ex meis litteris, quo animo ea feram, quae geruntur, et qui sit hoc tempore aut mentis meae sensus aut omnino vitae status.
Armatis hominibus ante diem tertium Nonas Novembres expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus Catuli, quae ex senatus consulto consulum
[116]. nos added by Madvig.