sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem.... Tibi nummi meo periculo sint. Quid enim vereris quemcumque[[128]] heredem fecit, nisi Publium fecit. Verum fecit non improbiorem, quam fuit ipse.[[129]] Quare in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior.

Mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. Quid quaeris? equidem dolui;

Odyssey i, 271

ὁ δὲ οὐκ ἐμπάζετο μύθων.

Quod superest; etiam puerum Ciceronem curabis et amabis; ut facis.

VIII
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Anti m. Apr. aut Mai. a. 698

Multa me in epistula tua delectarunt, sed nihil magis quam patina tyrotarichi. Nam de raudusculo quod scribis,

μήπω μέγ’ εἴπῃς, πρὶν τελευτήσαντ’ ἴδῃς.

Aedificati tibi in agris nihil reperio. In oppido est quiddam, de quo est dubium, sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus. Hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae, ut Corcyrae illud tuum. Nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius.