[131]. An estate of Q. Cicero in Arpinum. He seems to have diverted a watercourse to the annoyance of his neighbours.

[132]. Lit. “Do not boast till you see your enemy dead.” From a lost play of Sophocles.

Postea vero quam Tyrannio mihi libros disposuit, mens addita videtur meis aedibus. Qua quidem in re mirifica opera Dionysi et Menophili tui fuit. Nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi sillybis[[133]] libros illustrarunt. Vale. Et scribas ad me velim de gladiatoribus, sed ita, bene si rem gerunt; non quaero, male si se gessere.

VIIIa
CICERO ATTICO SAL.

Scr. auctumno anni 698

Apenas vix discesserat, cum epistula. Quid ais? Putasne fore ut legem non ferat? Dic, oro te, clarius; vix enim mihi exaudisse videor. Verum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum. Ludis quidem quoniam dies est additus, eo etiam melius hic eum diem cum Dionysio conteremus.

De Trebonio prorsus tibi adsentior. De Domitio

σύκῳ, μὰ τὴν Δήμητρα, σῦκον οὐδὲ ἕν

οὕτως ὅμοιον γέγονεν,

quam est ista περίστασις nostrae, vel quod ab isdem, vel quod praeter opinionem, vel quod viri boni nusquam; unum dissimile, quod huic merito. Nam de ipso casu nescio an illud melius. Quid enim hoc miserius, quam eum, qui tot annos, quot habet, designatus consul fuerit, fieri consulem non posse, praesertim cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat? Si vero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicillorum fastis futurorum consulum paginulas habeat quam factorum,