Trebula, May 11, B.C. 51

On the 10th of May I came to Pontius’ villa at Trebula. There two letters from you were delivered to me on the third day after leaving your hands. On that same day, as I was quitting my place at Pompeii,

[167]. Caesar wished to give Transpadane Gaul the full civitas; in which case they would become a municipium and elect a yearly board of quattuorviri, instead of duoviri.

Philotimo dederam ad te litteras; nec vero nunc erat sane, quod scriberem. Qui de re publica rumores, scribe, quaeso; in oppidis enim summum video timorem, sed multa inania. Quid de his cogites et quando, scire velim. Ad quas litteras tibi rescribi velis, nescio. Nullas enim adhuc acceperam, praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum alterae edictum P. Lentuli habebant (erant autem Nonis Maiis datae), alterae rescriptae ad meas Menturnenses. Quani vereor, ne quid fuerit σπουδαιότερον in iis, quas non accepi, quibus rescribi vis! Apud Lentulum ponam te in gratia.

Dionysius nobis cordi est. Nicanor tuus operam mihi dat egregiam. lam deest, quod scribam, et lucet. Beneventi cogitabam hodie. Nostra continentia et diligentia esse satis[[168]] faciemus satis.

A Pontio ex Trebulano a. d. V Idus Maias.

IV
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Beneventi IV Id Mai. a. 703

Beneventum veni a. d. V Idus Maias. Ibi accepi eas litteras, quas tu superioribus litteris significaveras te dedisse, ad quas ego eo ipso die dederam ex Trebulano a Pontio. Ac binas quidem tuas Beneventi accepi, quarum alteras Funisulanus multo mane mihi dedit, alteras scriba Tullius. Gratissima est mihi tua cura de illo meo primo et maximo mandato; sed tua profectio spem meam debilitat. Ac de illo illuc

[168]. The text here is corrupt.