CONTENTS

Letters to Atticus Book IPage [3]
Letters to Atticus Book II[101]
Letters to Atticus Book III[197]
Letters to Atticus Book IV[259]
Letters to Atticus Book V[337]
Letters to Atticus Book VI[415]

CICERO’S LETTERS

TO ATTICUS

BOOK I

M. TULLI CICERONIS
EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER PRIMUS

I
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Romae m. Quint. a. 689

Petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi ratio est, quod adhuc coniectura provideri possit. Prensat unus P. Galba. Sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur. Ut opinio est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius haec praepropera prensatio. Nam illi ita negant vulgo, ut mihi se debere dicant. Ita quiddam spero nobis profici, cum hoc percrebrescit, plurimos nostros amicos inveniri. Nos autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore, quo tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis tribuniciis a. d. XVI Kalend. Sextiles. Competitores, qui certi esse videantur, Galba et Antonius et Q. Cornificius. Puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse. Ut frontem ferias, sunt, qui etiam Caesonium putent. Aquilium non arbitrabamur, qui denegavit et iuravit morbum et illud suum regnum iudiciale opposuit. Catilina, si iudicatum erit meridie non lucere, certus erit competitor. De Aufidio et Palicano non puto te exspectare dum scribam. De iis, qui nunc petunt, Caesar certus putatur. Thermus cum Silano contendere

CICERO’S LETTERS
TO ATTICUS
BOOK I