XV
CICERO ATTICO SAL.
Scr. Formiis V Non. Mart. a. 705
A. d. V Nonas Martias epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam veterem, IIII Kal. quam te scribis dedisse Pinario, quem non vidimus; in qua exspectas, quidnam praemissus agat Vibullius, qui omnino non est visus a Caesare (id altera epistula video te scire ita esse), et quem ad modum redeuntem excipiam Caesarem, quem omnino vitare cogito, et αὐθήμερον[75] fugam intendis[76] commutationemque vitae tuae, quod tibi puto esse faciendum, et ignoras, Domitius cum fascibusne sit. Quod cum scies, facies, ut sciamus. Habes ad primam epistulam.
[75] I have ventured to read αὐθήμερον for the corrupt authemonis of M, as being an easy alteration palæographically. Many suggestions have been made (e.g. Automedontis by Müller).
[76] intendis F. Schütz: tendis MSS.
Secutae sunt duae pr. Kal. ambae datae, quae me convellerunt de pristino statu iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. Nec me movet, quod scribis "Iovi ipsi iniquum." Nam periculum in utriusque iracundia positum est, victoria autem ita incerta, ut deterior causa paratior mihi esse videatur. Nec me consules movent, qui ipsi pluma aut folio facilius moventur. Officii me deliberatio cruciat cruciavitque adhuc. Cautior certe est mansio, honestior existimatur traiectio. Malo interdum, multi me non caute quam pauci non honeste fecisse existiment. De Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non dubitant,
XV
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Formiae, March 3 B.C. 49