XIII
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Formiano IX K. Apr. a. 705

Οὐκ ἔστ' ἔτυμος λόγος, ut opinor, ille de ratibus. Quid enim esset, quod Dolabella iis litteris, quas iii Idus Martias a Brundisio dedit, hanc quasi εὐημερίαν Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? Quod valde discrepat ab iis epistulis, quarum exempla antea ad te misi. Hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella.

Tuas XI K. accepi litteras, quibus omnia consilia differs in id tempus, cum scierimus, quid actum sit. Et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui, sed ne cogitari quidem. Quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. Fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.

Συναγωγὴ consiliorum tuorum non est a me collecta ad querelam, sed magis ad consolationem meam. Nec enim me tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis meae. Eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. Quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito, ut tantum ei debere viderer, est ita. Ego illa extuli semper, et eo quidem

[Pg 245]

more, for I have no desire except that somehow my enemies may take pity on me and free me from my misery.


XIII
CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Formiae, March 24, B.C. 49