[104] Or as Boot, reading sedet, "Domitius, who etc., is doing nothing."

[Pg 248]

municipia vero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt. Quare ita paratus est, ut, etiamsi vincere non possit, quo modo tamen vinci ipse possit, non videam. Ego autem non tam γοητείαν huius timeo quam πειθανάγκην. "Αἱ γὰρ τῶν τυρᾶννων δεήσεις," inquit Πλάτων, "οἶσθ' ὅτι μεμιγμέναι ἀνίγκαις."

Illa ἀλίμενα video tibi non probari. Quae ne mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et ὑπηρεσίαν fidelem. Quae si mihi Brundisi suppeterent, mallem; sed ibi occultatio nulla est. Verum, ut scribis, cum sciemus.

Viris bonis me non nimis excuso. Quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! Sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos. Moverent me, si essent fortiores.

De Lanuvino Phameae erravi; Troianum somniaveram. Id ego volui Q, sed pluris est. Istuc tamen mihi cuperem emeres, si ullam spem fruendi viderem.

Nos quae monstra cotidie legamus, intelleges ex illo libello, qui in epistulam coniectus est. Lentulus noster Puteolis est ἀδημονῶν is, ut Caesius narrat, quid agat. Διατροπὴν Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis prospecta re.

Tene haec posse ferre? Omnia misera, sed hoc

[Pg 249]

not love him. The towns and rural population are afraid of Pompey and so far worship Caesar. Caesar is so equipped that, even if he fail to beat, I do not see in what way he can be beaten. I do not fear his finesse so much as his force majeure, for as Plato says, "a tyrant's requests partake of the nature of mandates."[105]