est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hirtiani. Quam cupio illum dignum esse nobis, et quam ipse me invito, quae pro illo sint, ad suspicandum! Sed opus fuit Hirtio convento? Est profecto nescio quid, sed velim quam minimo. Et tamen eum nondum redisse miramur. Sed haec videbimus.
Tu Oppios Terentiae delegabis.[129] Iam enim urbis unum periculum est. Me tamen consilio iuva, pedibusne Regium an hinc statim in navem, et cetera, quoniam commoror. Ego ad te statim habebo, quod scribam, simul ut videro Curionem. De Tirone cura, quaeso, quod facis, ut sciam, quid is agat.
[129] delegabis Wesenberg: dabis MSS.
V
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Cumano XV K. Mai. a. 705
De tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter. De die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam. Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre.
Quod mihi mandas de Quinto regendo, Ἀρκαδίαν