IX
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Cumae, May 3, B.C. 49
The arrival of Philotimus (what a fellow he is! how stupid! how often he lies on Pompey's behalf!) has frightened the rest of us to death. For myself I am hardened. None of us doubted that Caesar had checked Pompey's progress: Philotimus says he is simply flying. Nobody doubted that Petreius had joined Afranius: he brings no such news. In fact we have all been sure that Pompey had actually made
Germaniam per Illyricum fecisse; id enim αὐθεντικῶς nuntiabatur, Melitam igitur, opinor, capessamus, dum, quid in Hispania. Quod quidem prope modum videor ex Caesaris litteris ipsius voluntate facere posse, qui negat neque honestius neque tutius mihi quicquam esse quam ab omni contentione abesse. Dices: "Ubi ille ergo tuus animus, quem proximis litteris?" Adest et idem est; sed utinam meo solum capite decernerem! Lacrimae meorum me interdum molliunt precantium ut de Hispaniis exspectemus. M. Caeli quidem epistulam scriptam miserabiliter, cum hoc idem obsecraret, ut exspectarem, ne fortunas meas, ne unicum filium, ne meos omnes tam temere proderem non sine magno fletu legerunt pueri nostri. Etsi meus quidem est fortior, eoque ipso vehementius commovet, nec quicquam nisi de dignatione laborat.
Melitam igitur, deinde, quo videbitur. Tu tamen etiam nunc mihi aliquid litterarum, et maxime, si quid ab Afranio. Ego, si cum Antonio locutus ero, scribam ad te, quid actum sit. Ero tamen in credendo, ut mones, cautus; nam occultandi ratio cum difficilis tum etiam periculosa est. Servium exspecto ad Nonas, et adigit ita Postumia et Servius filius. Quartanam leviorem esse gaudeo. Misi ad te Caeli etiam litterarum exemplum.
IXa = ad fam. VIII 16.
CAELIUS CICERONI SAL.
Scr. Intimili XV K. Mai. a. 705
Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti, neque, id quid esset, perscripsisti,