[Pg 30]

Caelio mutuabimur. Hoc tu tamen consideres velim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti: "Iube sodes nummos curare."

Quid superest? Etiam. Gener est suavis mihi, Tulliae, Terentiae. Quantumvis vel ingenii vel humanitatis: satis est[25]; reliqua, quae nosti, ferenda. Scis enim, quos aperuerimus. Qui omnes praeter eum, de quo per te egimus, reum me[26] facerent.[27] Ipsis enim expensum nemo feret. Sed haec coram; nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'. Curio; cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum.

[25] satis est Mommsen: satis MSS.: comitatis satis or satis dignitatis Lehmann.

[26] rem Bosius; rem a me Purser.

[27] facere rentur Δ Bosius; facerentur O2.

Data v Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano.


IV
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Pompeiano IV aut III Id. Dec. a 704