As you have lost your quartan fever and have not only thrown off your new malady but also your cold, you must present yourself before me sound and fit in Greece. Meanwhile drop me a line.
XVII
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Cumano XVII K. Iun. a. 705
Pr. Idus Hortensius ad me venit seripta epistula. Vellem cetera eius! quam in me incredibilem ἐκτένειαν! Qua quidem cogito uti. Deinde Serapion cum epistula tua. Quam priusquam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut feceras. Deinde epistula lecta[161] cumulatissime cetera. Et hercule hominem probo; nam et doctum et probum existimo; quin etiam navi eius me et ipso convectore usurum puto.
[161] lecta Manutius: scripta MSS.
Crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa, sed tamen quae impediat scriptionem meam. Valetudinem tuam iam confirmatam esse et a vetere morbo et a novis temptationibus gaudeo.
Ocellam vellem haberemus; videntur enim esse haec paulo faciliora futura. Nunc quidem aequinoctium nos moratur, quod valde perturbatum erat. Id si transierit,[162] utinam idem maneat Hortensius! si quidem, ut adhuc erat, liberalius esse nihil potest.
[162] transierit Ziehen: cras erit MSS.: ἀκραὲς erit Bosius.