[Pg 348]

velim scire, quid cogites, in primisque, si quid etiam nunc novi est.

XVII K. Iun.


XVIII
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Cumano XIV aut XIII K. Iun. a. 705

Tullia mea peperit XIIII K. Iun. puerum ἑπταμηνιαῖον. Quod εὐτόκησεν, gaudeo; quod quidem est natum, perimbecillum est. Me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt atque maiori impedimento fuerunt quam custodiae, quibus adservor. Nam illa Hortensiana omnia fuere infantia. Ita fiet. Homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est. Itaque posthac non scribam ad te, quid facturus sim, sed quid fecerim; omnes enim Κωρυκαῖοι videntur subauscultare, quae loquor.

Tu tamen, si quid de Hispaniis sive quid aliud, perge, quaeso, scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum, quo opto, pervenerimus, aut si quid ex cursu. Sed hoc quoque timide scribo. Ita omnia tarda adhuc et spissa. Ut male posuimus initia, sic cetera sequuntur.

Formias nunc sequimur; eodem nos fortasse Furiae persequentur. Ex Balbi autem sermone, quem tecum habuit, non probamus de Melita. Dubitas igitur, quin nos in hostium numero habeat? Scripsi equidem Balbo te ad me et de benevolentia scripsisse et de

[Pg 349]