suspicione. Egi gratias; de altero ei me purga. Ecquem tu hominem infeliciorem? Non loquor plura, ne te quoque excruciem. Ipse conficior venisse tempus, cum iam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim.

[Pg 351]

thanked him for his kindness: as regards the suspicion, clear me. Is there a more unlucky man living? I won't say more for fear of hurting you too. I am tortured by the thought that the time has come when I can no longer act either with boldness or discretion.

[Pg 352]


M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM LIBER UNDECIMUS


I
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Epiro inter Non. et Id. Ian., ut videtur, a. 706

Accepi a te signatum libellum, quem Anteros attulerat; ex quo nihil scire potui de nostris domesticis rebus. De quibus acerbissime adflictor, quod, qui eas dispensavit, neque adest istic, neque, ubi terrarum sit, scio. Omnem autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima benevolentia. Quam si his temporibus miseris et extremis praestiteris, haec pericula, quae mihi communia sunt cum ceteris, fortius feram; idque ut facias, te obtestor atque obsecro. Ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens. Huius pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere; quam quidem ego nisi expeditam relinquere me putassem credens ei, cui tu scis iam pridem minime credere me debere, commoratus essem paulisper nec domesticas res impeditas reliquissem. Ob eamque causam serius ad te scribo, quod sero intellexi, quid timendum esset. Te etiam atque etiam oro, ut me totum tuendum suscipias, ut, si ei salvi erunt, quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse salutemque meam benevolentiae tuae acceptam referre.