XII
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Brundisi VIII Id. Mart. a. 707

Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. VIII Id. Mart. vespere. Eo autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam litteras. Tuis tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea re maxime, quod ostendis te pendere animi, quamnam rationem sim Caesari allaturus profectionis meae tum, cum ex Italia discesserim. Nihil opus est mihi nova ratione. Saepe enim ad eum scripsi multisque mandavi, me non potuisse, cum cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam. Nihil enim erat, quod minus eum vellem existimare, quam me tanta de re non meo consilio usum esse. Posteaque, cum mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem "lituum" meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem, quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nilo minus his verbis ad Caesarem scripsi:

"De Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo. Illud dumtaxat tamen audebo petere

[Pg 387]

I feel the greater sorrow, because my fault is greater. My brother in Achaia does not cease slandering me. Your letter has of course had no effect. Farewell.

March 8.


XII
CICERO TO ATTICUS, GREETING.