De Fufidianis quare nihil potuit confici? Genus enim condicionis eius modi fuit, in quo non solet esse controversia, cum ea pars, quae videtur esse minor, licitatione expleri posset. Hoc ego non sine causa quaero. Suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. Vale.
Pr. Idus Maias.
XVI
CICERO ATTICO SAL.
Scr. Brundisi III Non. Iun. a. 707
Non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum), ut me ista epistula nihil consoletur. Nam et exigue scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. De obviam itione ita faciam, ut suades. Neque enim ulla de adventu eius opinio est, neque, si qui ex Asia veniunt, quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc fraudem incidi.
Nihil video, quod sperandum putem, nunc praesertim, cum ea plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, in Italia. Ego vero, etiamsi rediturus ille est, qui adhuc
somewhere nearer Rome, or cross the sea? For stay here any longer I cannot.
Why could nothing be settled about Fufidius' estate? For the arrangement was one about which there is generally no dispute, since the share, which seems smaller, can be made up by the proceeds of the sale.[188] I have a reason for asking. For I suspect my co-heirs think my case is doubtful, and so prefer to keep the matter open. Farewell.