[Pg 412]

et alia timenda sunt ab aliis Quintisque, et ab hoc ipso quae dantur ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate. Etiam Sallustio ignovit. Omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius differri. M. Gallius Q. f. mancipia Sallustio reddidit. Is venit, ut legiones in Siciliam traduceret. Eo protinus iturum Caesarem Patris. Quod si faciet, ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. Tuas litteras ad eas, quibus a te proxime consilium petivi, vehementer exspecto. Vale.

XVI Kal. Septembres.


XXI
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Brundisi VI K. Sept. a. 707

Accepi VI Kal. Sept. litteras a te datas XII Kal. doloremque, quem ex Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, lecta eius epistula gravissimum cepi. Tu etsi non potuisti ullo modo facere, ut mihi illam epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam.

Ad ea autem, quae scribis de testamento, videbis, quid et quo modo. De nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus erit, utemur ex eo, de quo scribis.

[Pg 413]

I have to fear from the Quinti and others: and Caesar's own regal concessions are again in his own power to revoke. He has even pardoned Sallustius. Indeed he is said not to deny anyone, and that in itself arouses a suspicion that he is only deferring investigation. M. Gallius, son of Quintus, has given back his slaves to Sallustius. He came to transport the legions to Sicily, and he says Caesar is going from Patrae to Sicily. If he does, I shall come nearer Rome, and I wish I had done so already. I am expecting eagerly your answer to my last request for advice. Farewell.