August 15.


XXI
CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Brundisium, Aug. 25, B.C. 47

On August 25 I received a letter from you dated Aug. 19, and, on reading it, the sorrow which possessed me long ago at Quintus' shameful conduct, but which I had now laid aside, was reawakened in all its force. Though you could not possibly have helped sending me that letter, I wish it had not been sent.

For the points you mention about the will, please see what is to be done and how. About the money, Terentia has written to me just what I suggested to you before, and, if I need it, I will draw on the sum you mention.

[Pg 414]

Ille ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. Multa eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. Legio XII, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse hominem dicitur. Nullam putant se commoturam. Illum arbitrabantur protinus Patris in Siciliam. Sed, si hoc ita est, huc veniat necesse est. Ac mallem illim; aliquo enim modo hinc evasissem. Nunc metuo, ne sit exspectandum et cum reliquis etiam loci gravitas huic miserrimae perferenda.

Quod me mones, ut ea, quae agam, ad tempus accommodem, facerem, si res pateretur, et si ullo modo fieri posset. Sed in tantis nostris peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est, quod aut facere dignum nobis aut simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. Haec autem eius modi sunt, ut obliviscar mei, multoque malim, quod omnibus sit melius, quam[194] quorum utilitati meam adiunxi. Tu ad me tamen velim quam saepissime scribas eoque magis, quod praeterea nemo scribit, ac, si omnes, tuas tamen maxime exspectarem. Quod scribis illum per me Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. Vale.

[194] quam added by Madvig, who also altered the MSS. reading utilitatem to utilitati.