[Pg 52]


X
CICERO ATTICO SAL.

Scr. ad urbem XIV sub noctem aut XIII ante lucem K. Febr. a. 705

Subito consilium cepi, ut, antequam luceret, exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. De reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim, scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consilii. Tibi vero quid suadeam, cuius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consilii ceperit capiatve, nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens. Omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consilii res est. Adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. Tu, quaeso, crebro ad me scribe, vel quod in buccam venerit.


XI
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Campania inter XIV et IX K. Febr. a. 705

Quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? Mihi enim tenebrae sunt. "Cingulum," inquit, "nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare." Utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? O hominem amentem et miserum, qui ne umbram quidem umquam τοῦ καλοῦ viderit! Atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. Ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? Honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbes civium, quo facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν ἀποκοπάς, φυγάδων καθόδους, sescenta alia scelera moliri,

[Pg 53]