[Pg 72]


XVI
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Calibus III K. Febr. a. 705

Omnes arbitror mihi tuas litteras redditas esse, sed primas praepostere, reliquas ordine, quo sunt missae per Terentiam. De mandatis Caesaris adventuque Labieni et responsis consulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis, quas a. d. V Kal. Capua dedi, pluraque praeterea in eandem epistulam conieci. Nunc has exspectationes habemus duas, unam, quid Caesar acturus sit, cum acceperit ea, quae referenda ad illum data sunt L. Caesari, alteram, quid Pompeius agat. Qui quidem ad me scribit paucis diebus se firmum exercitum habiturum, spemque adfert, si in Picenum agrum ipse venerit, nos Romam redituros esse. Labienum secum habet non dubitantem de imbecillitate Caesaris copiarum; cuius adventu Gnaeus noster multo animi plus habet. Nos a consulibus Capuam venire iussi sumus ad Nonas Febr.

Capua profectus sum Formias a. d. III Kal. Eo die cum Calibus tuas litteras hora fere nona accepissem, has statim dedi. De Terentia et Tullia tibi adsentior. Ad quas scripseram, ad te ut referrent. Si nondum profectae sunt, nihil est, quod se moveant, quoad perspiciamus, quo loci sit res.


XVII
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Formiano IV Non. Febr. a. 705

Tuae litterae mihi gratae iucundaeque sunt. De pueris in Graeciam transportandis tum cogitabam,