Then appended is a copy of Domitius' letter which I sent you yesterday. My God, how terrified I was and how distracted I am as to the future! I hope his nickname the Great will inspire great panic on his arrival. I hope too, since nothing has stood in our way at present [except his negligence, he is not
mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam mehercule.†
Modo enim audivi quartanam a te discessisse. Moriar, si magis gauderem, si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum audio. Sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum, si quid opus esset, rogaram. Malo Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi.
VII
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Formiano VII K. Mart., ut videtur, a. 705
Unum etiam restat amico nostro ad omne dedecus, ut Domitio non subveniat. "At nemo dubitat, quin subsidio venturus sit." Ego non puto. "Deseret igitur talem civem et eos, quos una scis esse, cum habeat praesertim is ipse cohortes triginta?" Nisi me omnia fallunt, deseret. Incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam. Cui tu (video enim, quid sentias) me comitem putas debere esse. Ego vero, quem fugiam, habeo, quem sequar, non habeo. Quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci quam cum istis vincere, ego vero malo, sed cum illo Pompeio, qui tum erat, aut qui mihi esse videbatur, cum hoc vero, qui ante fugit, quam scit, aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit,
neglecting a point which ought to be carried out vigorously].[65]