esse non posset. Morem gessi; dimisi a me ut magistrum Ciceronum non lubenter, ut hominem ingratum non invitus. Volui te scire, et quid ego de eius facto iudicarem.


XI
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Formiano III K. Mart. a. 705

Quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem, sed non tam magno, quam tibi fortasse videor. Levatur enim omnis cura, cum aut constitit consilium, aut cogitando nihil explicatur. Lamentari autem licet illud quidem totos dies; sed vereor, ne, nihil cum proficiam, etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. Consumo igitur omne tempus considerans, quanta vis sit illius viri, quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus. Tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia? Nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio: "Ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. Huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo." Hoc Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit. Dominatio quaesita ab utroque est, non id actum, beata et honesta civitas ut esset. Nec vero ille urbem reliquit, quod eam tueri non posset, nec Italiam, quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnes terras, omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentes feras armatas in Italiam

[Pg 131]

staying with me. I acquiesced, sorry to lose a master for my boys; but glad to be rid of an ungrateful fellow. I wanted you to know what happened and my opinion of his conduct.


XI
CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Formiae, Feb. 27, B.C. 49