(habebis autem, per quos possis), quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num cui suscenseant—quid dico num cui? num Pompeio. Omnino culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest, quarum exemplum ad te misi. Haec igitur videbis, et, quod ad te ante scripsi, Demetri Magnetis librum, quem ad te misit de concordia, velim mihi mittas.
XIIa
CN. MAGNUS PROCOS. S. D. C. MARCELLO, L. LENTULO COSS.
Scr. Luceriae XIII aut XII K. Mart. a. 705
Ego, quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utiles neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum uti ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortes XVIIII, quae ex Piceno ad me iter habebant, ad nos mitteret. Quod veritus sum, factum est, ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad castra facienda, quod meas XVIIII et suas XII cohortes tribus in oppidis distributas haberet (nam partim Albae, partim Sulmone collocavit), neque se, si vellet, expedire posset.
Nunc scitote me esse in summa sollicitudine. Nam et tot et tales viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus legionibus
inquire (for you have suitable agents) what our friend Lentulus and what Domitius is doing, what they intend to do, what is their present attitude, whether they blame or are annoyed with anyone—why do I say anyone?—I mean Pompey. Pompey does not hesitate to put the whole blame on Domitius, as can be inferred from his letter, of which I send you a copy. So please consider these points, and, as I wrote you before, kindly send me that volume On Concord, by Demetrius of Magnesia, which he sent to you.