156putes, nec existimes eos, qui non debita consectari soleant, quod debeatur, remissuros. De die tantum videto et id ipsum bono modo.
XXIV
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Tusculano V Id. Quint. a. 709
Quid est, quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? Ego enim audita tibi putaram. Nil igitur ne ei quidem litterarum? An non vidit? Facies ergo, ut sciam.
Quid tibi ego de Varrone rescribam? Quattuor διφθέραι sunt in tua potestate. Quod egeris, id probabo. Nec tamen "αἰδέομαι Τρῶας." Quid enim? Sed, ipsi quam res illa probaretur, magis verebar. Sed, quoniam tu suscipis, in alteram aurem.
De retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. Conficies igitur, et quidem sine ulla dubitatione aut retrectatione. Hoc fieri et oportet et opus est.
XXV
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Tusculano IV Id. Quint. a. 709
De Andromene, ut scribis, ita putaram. Scisses enim mihique dixisses. Tu tamen ita mihi de Bruto scribis, ut de te nihil. Quando autem illum putas? Nam ego Romam pridie Idus. Bruto ita volui scribere
don't imagine that those who are in the habit of taking what is not owing to them, will abate anything that is. Only be careful that they pay up to time and allow some latitude there too.