Scr. in Tusculano V Id. Apr. a. 710

Tranquillae tuae quidem litterae. Quod utinam diutius! nam Matius posse negabat. Ecce autem structores nostri ad frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae domum ad Antonium frumentum omne portari. Πανικὸν certe; scripsisses enim. Corumbus Balbi nullus adhuc. Est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur architectus.

Ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. Volunt enim nos ita putare; nescio, cur non animo quoque sentiant. Sed quid haec ad nos? Odorare tamen Antoni διάθεσιν; quem quidem ego epularum magis arbitror rationem habere quam quicquam mali cogitare.

Tu, si quid pragmaticum habebis, scribes; sin minus, populi ἐπισημασίαν et mimorum dicta perscribito. Piliae et Atticae salutem.

IV
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Lanuvii IV Id. Apr. a. 710

Numquid putas me Lanuvi? At ego te istic cotidie aliquid novi suspicor. Tument negotia. Nam, cum Matius, quid censes ceteros? Equidem doleo, quod

I am thinking of going to Tusculum to-day, to Lanuvium to-morrow, and then to Astura. I am ready to entertain Pilia, though I should like Attica. However, I forgive you. So greet me to them both.

III
CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Tusculum, April 9, B.C. 44