[229]. Attributed to Sophocles.
292
M. TULLI CICERONIS
EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER QUINTUS DECIMUS
I
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Puteolano XVI Kal. Iun. a. 710
O factum male de Alexione! Incredibile est, quanta me molestia adfecerit, nec mehercule ex ea parte maxime, quod plerique mecum: "Ad quem igitur te medicum conferes?" Quid mihi iam medico? Aut, si opus est, tanta inopia est? Amorem erga me, humanitatem suavitatemque desidero. Etiam illud. Quid est, quod non pertimescendum sit, cum hominem temperantem, summum medicum tantus inproviso morbus oppresserit? Sed ad haec omnia una consolatio est, quod ea condicione nati sumus, ut nihil, quod homini accidere possit, recusare debeamus.
De Antonio iam antea tibi scripsi non esse eum a me conventum. Venit enim Misenum, cum ego essem in Pompeiano. Inde ante profectus est, quam ego eum venisse cognovi. Sed casu, cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano. Ei legi et egi. Primum quod attinet, nihil mihi concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei, sed totius consulatus sui. Cum Antonio autem sic agemus, ut perspiciat, si in eo negotio
CICERO'S LETTERS
TO ATTICUS
BOOK XV
I
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Puteoli, May 17, B.C. 44