Scr. in Tusculano VI K. Quint. mane a. 710

Tabellarius, quem ad Brutum miseram, ex itinere rediit VII Kal. Ei Servilia dixit eo die Brutum H.IS[[281]] profectum. Sane dolui meas litteras redditas non esse. Silius ad me non venerat. Causam composui; eum libellum tibi misi. Te quo die exspectem, velim scire.

[281]. H.IS (= hora prima semis) Orelli: his most MSS.

XXV
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Tusculano III K. Quint. a. 710

De meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. Sed tu incumbe, quaeso, in eam curam. Magna res est. An probas, si ad Kal. Ian. cogitamus? Meus animus est aequus, sic tamen, ut si nihil offensionis sit. Et tu etiam, scisne,[[282]] quo die olim piaculum?[[283]] Ut ut est res,[[284]] casus consilium nostri itineris iudicabit. Dubitemus igitur. Est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. Ego hinc volo pr. Kal.

[282]. scisne» scire MSS.

[283]. olim piaculum Bosius: Olympiacum mysteria scilicet MSS. (the last two words are rejected as a gloss by Boot): Olympia Shuckburgh.

[284]. ut ut est res Moser: ut tu scires MSS.: ut tu scribis Lambinus.

XXIV
CICERO TO ATTICUS, GREETING.