22villa, litore, prospectu maris, tumulis, his rebus omnibus. Sed neque haec digna longioribus litteris, nec erat, quod scriberem, et somnus urgebat.
X
CICERO ATTICO SAL.
Scr. Asturae V K. Sext. a. 709
Male mehercule de Athamante. Tuus autem dolor humanus is quidem, sed magno opere moderandus. Consolationum autem multae viae, sed illa rectissima: impetret ratio, quod dies impetratura est. Alexin vero curemus, imaginem Tironis, quem aegrum Romam remisi, et, si quid habet collis ἐπιδήμιον, ad me cum Tisameno[[52]] transferamus. Tota domus vacat superior, ut scis. Hoc puto valde ad rem pertinere.
[52]. Tisameno Zb, testamento other MSS.
XI
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Tusculano m. interc. post. a. 708
Male de Seio. Sed omnia humana tolerabilia ducenda. Ipsi enim quid sumus, aut quam diu haec curaturi sumus? Ea videamus, quae ad nos magis pertinent nec tamen multo, quid agamus de senatu. Et, ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se venisse. De Pompei Magni filia tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare; alteram vero illam, quam tu scribis,
the sea view, the hillocks and everything. But they don't deserve a longer letter, and I have nothing else to say, and I'm very sleepy.